Quantum redactiones paginae "Ludovicus Wittgenstein" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 21:
Finito post terminum paschalem quinquennio stipendii Collegii Trinitatis Wittgenstein de vitae curriculo sollicitus paulisper cogitabat in [[Unio Sovietica|Unionem Sovieticam]] se conferre, ut corporis labore mercedem sibi pararet, sed mox hoc omisit consilium. In hac igitur vitae parte novum quendam cursum sciscitari videbatur. Voluit enim medicinae studere ac de usu psychiatrico cum [[Mauritius O'Connor Drury|Mauritio Drury]] amico suo communicare. Ideo [[Dublinum|Dublini]] apud Drury praesertim anno 1938 versabatur. Plurimum temporis tamen in vico [[Norvegia|Norvegico]] [[Skjolden]] versabatur, ubi post mortem patris anno [[1913]] casam erexerat. Qua in solitudine bonam cogitandi et scribendi occasionem habebat, et cum desolatum se sensit, amicos amicasque ad se invitavit.
 
Accidit anno [[1939]], ut Wittgenstein praeter exspectationem Georgio Moore successeritsuccederet professori philosophiae. Praeterea post [[Austriae adiunctio]]nem (''Anschluß'') anno [[1938]] factam Wittgenstein, veritus Iudaicam originem magno sibi periculo esse, [[civitas Britannica|civitatem Britannicam]] petere statuit eamque Aprili mense accepit. Crederes profecto omnia feliciter evenisse: renovatum stipendium, restituti loci docendi, inpetratus gradus professoris. Praetera denuo societatem petivit [[Circulus scientiarum moralium (Cantabrigia)|circuli scientiarum moralium]], cui iam anno 1912 interfuerat proximoque iam anno reliquerat a ceteris, quod linguà favere nollet, reprehensus. Attamen ea erat natura, ut facillime fastidio quodam a vita academica abalienaretur. Nam simplicem laudabat vitam, in qua corporis labore omnes mercedem sibi parare deberent. Ita [[Franciscus Skinner|Francisco Skinner]], discipulo et amico suo amantissimo, persuasit (invitis huius parentibus), ut universitatis relictis studiis manuum mercede quaestum faceret.<ref>Praeterea cf. Malcolm 1958: 28.</ref> Nunc quidem ipse dignitate professoris hunc modum vivendi ad effectum ducere potuit. A sua philosophia aedificanda vero numquam destitit, sed sua sponte extra iactationes academicas cogitare maluit. Initio quidem Wittgenstein muneribus professoris rite fungebatur, sed die 14 Octobris 1941 commeatum petivit, ut in [[Guy's Hospital]] valetudinario Londiniensi opus bellicum facere posset.<ref>McGuinness 2012: 345.</ref>
 
In valetudinario primum officia praestabat apparitoris medicinis dispensandis in regiones nosocomiales (''dispensory porter''), donec ineunte anno 1943 ad Ronaldum T. Grant et Basilium Reeve, qui "ictum vulneris" (''wound shock'') investigabant, se adiunxit et, cum Aprili mense [[Novum Castellum]] mutarent, cum iis profectus est adiutor laboratorii. Neque iam rite Cantabrigiae docebat, ut in litteris ad [[Norman Malcolm]] {{die|11|9|1943}} missis apparet:
 
{{Citatio|Rarissime nunc Cantabrigiam venio, fere semel in mensibus trinis. Mea reliqui conclavia in Collegio. Sine dubio exspector post bellum professoris locum recuperare, sed oportet dicere me imaginari nequire, qui id facere possim. Miror, si umquam constantius philosophiam docere potero. Non posse me potius puto.
: I very rarely come to Cambridge now, about once every threee months. I've given up my rooms in College. I'm supposed, of course, to come back there as a professor after the war, but I must say I can't quite imagine how I'll be able to do it. I wonder if I'll ever be able to teach phiosophy again regularly. I rather think I shan't be able.}}
 
At cum iam proximo anno Grant et Reeve opus suum in Italiam mutarent, Wittgenstein paulisper loco mansit, donec Martio mense [[Swansea]]m profectus apud [[Rush Rhees]] discipulum atque amicum libro suo operam dabat.
 
 
Line 55 ⟶ 62:
* Monk, Ray (1991) ''Ludwig Wittgenstein: the Duty of Genius.'' Penguin Books.
* Schulte, Joachim (2005) ''Ludwig Wittgenstein. Leben. Werk. Wirkung.'' Suhrkamp.
* Sluga, Hans (2011) ''Wittgenstein''. Wiley-Blackwell.
* Soleri, S. (2003) ''Note al Tractatus logico-philosophicus di Wittgenstein.'' Bibliopolis.
* Sullivan, Peter M. (1996) The 'Truth' in Solipsism, and Wittgenstein's Rejection of the A Priori. ''European Journal of Philosophy'' 4 (2): 195-220.
* Wood, Alan (1957) ''Bertrand Russell: The Passionate Sceptic.'' Allen and Unwin.
* von Wright, G. H. (1990) ''A Portrait of Wittgenstein as a Young Man: From the Diary of David Hume Pinsent 1912–1914.'' Basil Blackwell.
* Wuchterl, Kurt & Hübner, Adolf (1998) ''Wittgenstein. Mit Selbstzeugnissen und Bilddokumenten.'' Rowohlt.