Quantum redactiones paginae "Carolus VII (rex Francorum)" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 2:
'''Carolus VII''' cognomento '''Victor'''<ref name="Graveson">"Rex Carolus VIII. cognomento Victor ... rex Biturigum": Amat de Graveson, ''Historia ecclesiastica'' (1738) vol. 6 {{Google Books|kKFQAAAAcAAJ|p. 12}}</ref> (natus [[Lutetia]]e die [[22 Februarii]] [[1403]]; obiit [[Magdunum|Magduni]] die [[22 Iulii]] [[1461]]) fuit [[rex]] [[Francia]]e ab anno [[1422]] usque ad mortem, anno [[1461]]. [[Carolus VI (rex Franciae)|Caroli VI]] uxorisque eius [[Isabella de Bavaria|Isabellae Bavariae]] fuit filius.
 
Sponsalia Caroli, eo tempore ducis Pontievriae, cum [[Maria Andegavensis|Maria]], [[Ludovicus III (rex Neapolis)|Ludovici II]] ducis [[Andecavensis]] et [[Yolanda Aragoniae|Yolandae]] [[Aragonia|Aragonensis]] filiam, anno [[1413]] compacta sunt inter matres Yolandam Isabellamque, primum [[Marcociae|Marcociis]] in dominio [[Ludovicus VII (dux Bavariae)|Ludovici Bavariensis]] reginae [[Isabella Bavariae|Isabellae]] fratris, deinde in [[hospitium Barbette|hospitio Barbette]] Isabellae secessu [[Lutetia|Parisiensi]], sed celebrata sunt in [[palatium Lupariense|palatio Lupariensi]] die [[18 Octobris]] [[1413|illius anni]]. Tali modo inter matres decretum est Carolum cum Maria et fratribus sub tutela Yolandae annis insequentibus moraturum.<ref>Albert Lecoy de La Marche, ''Le roi René, sa vie, son administration, ses travaux artistiques et littéraires, d'après les documents inédits des archives de France et d'Italie'' (Lutetiae: Firmin-Didot, 1875) [https://gallica.bnf.fr/ark:/12148/bpt6k6467705g/f58 vol. 1 pp. 226-227] vol. 1 p. 30]</ref>
Ergo die [[22 Aprilis]] [[1422]] Mariam in matrimonium duxit in [[ecclesia cathedralis Biturigensis|ecclesia cathedrali]] [[Avaricum|Biturigensi]]; e qua quinque filios et octo filias genuit. Die [[30 Octobris]] [[1422|eiusdem anni]] in eadem urbe se regem Francorum proclamavit: ab hostibus propter refugium ibi petitum "'''rex Biturigum'''" per ludibrium nuncupabatur.<ref name="Graveson" /> Parlamentum [[Pictavia]]e in urbe constituit.