Quantum redactiones paginae "Gualterus Ophamilius" differant

clariorem sensum disposui
m
(clariorem sensum disposui)
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:Tankred biskup.jpg|thumb|Gualterius, ad dexteram, ac [[Matheus de Salerno]], vicecancellarius]]
'''Gualterus Ophamil''' (mortuus anno [[1190]]) fuit praeceptor [[Latine|linguae Latinae]] principis [[Guillelmus II (rex Siciliae)|Gulielmi II]] [[Sicilia]]e et ab anno [[1168]] archiepiscopus [[Panormus|Panormitanus]]. Gulielmo rege, [[ecclesia Cathedralis Panormitanus|ecclesiam cathedralem Panormitanum]] [[aedificium|aedificare]] curavit,postea [[regina]]eque [[Ioanna Anglica (regina Siciliae)|Ioannae]] diadema imposuit, [[ecclesia Cathedralis Panormitanus|ecclesiam cathedralem Panormitanum]] [[aedificium|reaedificare]] curavit.
 
Erat ex nobili familia [[Sicilia|Sicula]], minime [[Anglia|Anglicae]] originis, ut credunt [[rerum gestarum scriptor|scriptores rerum gestarum]] regni Siciliae antiquiores et recentiores. Matris nomen Bona ex diplomate regis Gulielmi anno [[1172]] dato innotescit; fratrum habuit duos, Ioannem et Bartholomaeum, qui primum [[Archidioecesis Agrigentina|episcopatum Agrigentinum]] rexit et post mortem Gualteri ei in sede Panormitana successit. Quia in curia regis primus erat, [[Graece|Graeca lingua]] Πρωτοφαμιλιάριος nominabatur (α' [[mos|more]] Graeco 'primus' significat). Inde cognomen "of the Mill" falsa interpretatione deductum opinionem illum Anglicum esse produxit. Propria manu in hac forma subscripsit in chartis: ''Gualterius''.
130

recensiones