Quantum redactiones paginae "Gaius (iuris consultus)" differant

Content deleted Content added
changed names of emperors to proper latin versions
m Grammatica
Linea 1:
'''Gaius,'''<ref>Nomen integrum nobis incognitum est</ref> [[saeculum 2|saeculo secundo]], [[Hadrianus (imperator)|HadrianusHadriano]], [[Antoninus Pius|Antonino Pio]], [[Marcus Aurelius|Marco Aurelio]], [[Commodus|Commodo]] regnantibus, fuit celeberrimus [[iuris consultus]]. Quamquam constitutiones [[Theodosius II|Theodosii II]] et [[Valentinianus III|Valentiniani III]] anno [[426]] editae putant Gaium unum ex quinque maioribus iuris consultis, cum [[Herennius Modestinus|Herennio Modestino]], [[Iulius Paulus|Iulio Paulo]], [[Domitius Ulpianus|Ulpiano]], et [[Aemilius Papinianus|PapinianumPapiniano]] esse, [[nihil]] quidem neque de eo neque de [[vita]] eius scimus.
 
== Opera ==
Viginti tituli sub nomine Gaio traditi sunt, maxime noti fortasse hi ːhiː
* ''[[Institutiones]]'', [[enchiridion]] de [[ius privatum|iure privato]], unicum veteris [[iurisprudentiae]] opus nobis paene integrum per [[Palimpsestus|codicem rescriptum]] servatum. Ad tirones et studentes docendos, non ad prudentes destinabantur. Fortasse prima "ars" iuris huiusmodi in litteris Latinis fuerunt ː certe nullus titulus similis et anterior memoriae traditus est. Imitatores contra et posteritatem habuerunt, ut quas imitabantur (et earum inscriptionem mutuabantur) ''Institutiones'' [[Ulpianus|Ulpiani]] et ''Institutiones'' imperatoris Iustiniani, necnon epitomatores, ut ''Liber Gai'' [[Lex Romana Visigothorum|legi Romanae Visigothorum]] adnexus. Ipsum Gai opus diu et late floruit quoniam praeter praeclarum palimpsestum cuius scriptura ad quintum aut sextum saeculum referri solet fragmentum libri quarti in papyro cira [[200]] exarato in [[Aegyptus antiqua|Aegypto]] anno 1927 erutum est.<ref>Pap. Oxy. XVII.2103.</ref>. Ac sex annis postea alterum fragmentum in pergameno circa 500 exaratum rursus in Aegypto inventum est<ref>PSI XI.1182 Cf. Dario Mantovani, ''Les juristes écrivains de la Rome antique'', 2018 ː2018ː 202-207 et Vicenzo Arangio-Ruiz, "PSI.1182 Frammenti di Gaio" in ''Studi epigrafici e papirologici'', 1974 ː1974ː 55-109.</ref> ː ita textus codicis rescripti confirmatus est et nonnullae lacunae suppleri potuerunt.<ref>Mantovani, ''op. laud.'' pp.135-137.</ref>.
* Commentarium ad ''Legem Papiam Poppaeam''
* ''Ad legem XII tabularum'', qui commentarii saepe in [[Digesta|Digestis]] [[Iustinianus I|Iustiniani]] excerpuntur.
Linea 11:
 
==Notae==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externi ==
* [http://oll.libertyfund.org/titles/gaius-institutes-of-roman-law Institutiones Gaii]
{{PND|100137628|nomen=Gaii aut de Gaio}}
 
{{bio-stipula}}
 
[[Categoria:Nati saeculo 1 aut 2]]