Quantum redactiones paginae "Florianus Lauriacensis" differant

Content deleted Content added
+ monasterium sancti Floriani
paginam auxi
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[Fasciculus:StiftStFlorian 6529.JPG|thumb|Monasterium Sancti Floriani - Basilica et aedificia coenobii]]
[[Fasciculus:Saint_Florian_in_Vilnius_Cathedral.jpg|thumb|Statua Sancti Floriani cum hama]]
'''Florianus''' (natus forsitan [[Cannabiaca]]e prope [[Comagenis|Comagenam]] in [[Austria Inferior]]e, mortuus die [[4 Maii]] anni [[304]] [[Lauriacum|Lauriaci]] in [[Austria Superior]]e) fuit magistratus [[Imperium Romanum|Romanus]], qui una cum 40 sociis [[martyr]] [[religio Christiana|Christianus]] mortuus est. Loco, quo sepultus esse traditur, postea [[Monasterium Sancti Floriani]] aedificatum est.
 
Line 10 ⟶ 9:
 
== Vita ==
[[Fasciculus:Brückensturz des hl. Florian.tif|thumb|Florianus de ponte pellitur (in tecto basilicae Sancti Floriani pictus)]]
Eulogium res certas tradere putatur: Die 4. Maii (veri simile anno 304) Florianus in [[Persecutiones Christianorum Romanae|persecutione]] [[Diocletianus|Diocletiana]] Lauriaci martyrium obiit.
Quod saxo ad collum ligato in flumen [[Anisus|Anisum]] praecipitatus est, ad eum finem factum esse videtur, ut corpus venerationi sive cultui Christianorum subtraheretur. Similia pluries narrantur. Exemplum propinquum est Passio Sancti Irenaei Sirmiensis, qui in ponte decollatus et in flumen iactus est.<ref>AA SS Martii III. 1668, pp. 555-557; cf. AA SS Nov II/2. 1931, pp. 177 et 459.</ref>. [[Eusebius Pamphili]], qui saepius talia refert, causam plane proponit, cum describit, quomodo martyres [[Nicomedia|Nicomedienses]] sublati sint: ''In tantum vero rabies crudelitatis apud eos exarsit, ut regios pueros martyres effectos, cum secundum humanitatis ordinem fuissent sepulturae mandati, effoderent denuo, et corpora eorum proiicerent in mare, dicentes: Ne forte efficiantur dii Christianorum, et illi, qui deos adorare nolunt, servos nostros incipiant adorare. Putant enim, quod divinus apud nos honor martyribus deferatur.''<ref>Eusebius, Historia ecclesiastica VIII,6,6; Eusebius: Die Kirchengeschichte (in: Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte; 9/2). Die lateinische Übersetzung des Rufinus = versio Latina Rufini, ed. a E. Schwartz et Th. Mommsen, Berolini 1908, p. 751</ref>
 
Passio a fontibus antiquis repetere putatur elementis [[legenda|riis]] adiunctis. Secundum passionem Florianus fuit princeps officii praesidis, id est moderator administrationis civilis provinciae [[Noricum Ripense|Norici Ripensis]]. Persecutione Diocletiana incipiente Florianus officio defunctus [[Cetium]] recessit. Ubi audivit Lauriaci Christianos ab Aquilino praeside comprehensos esse, Florianus ad fratres fideles confirmandos ibi contendit et se Christianum esse confessus est. More usitato primo ad sacrificia invitatus et deinde, cum recusavisset, ad tribunal ductus est. Denique capite damnatus saxo ad collum ligato in flumen Anisum pulsus est.
 
Hae sunt res, quae his diebus a paucis dubitantur. Quod sequitur, legendae attribuitur: Oculos iuvenis, qui eium in flumen praecipitavisset, statim crepuisse; fluvium martyrem Christi suscipientem expavisse et eum in saxo deposuisse; aquilam corpus custodivisse; mulierem visione commonitam corpus ad locum posterioris monasterii Sancti Floriani deduxisse et ibi sepelivisse.
 
Num monasterium re vera sepulcrum sancti custodiat, difficile est probatu. Socii, quorum auxilio Florianus Lauriacum profectus est, diu legendarii habiti sunt, donec anno [[1894]] in basilica Sancti Laurentii restauranda in [[altare|altari]] arca lapidea ossa plurimorum hominum (31- 40) continens reperta est. Primo oblivioni data postea accuratius inspecta et ossa martyrum esse probata sunt. Ex die 3. Maii 1968 denuo in basilicae altari requiescunt.<ref>Helmut Bouzek: caput ''Ausgrabungen zu den 40 Märtyrern'', in: Ökumenisches Heiligenlexikon [https://www.heiligenlexikon.de/Literatur/Ausgrabungen_Florian_40_Maertyrern.html], visum die 25. Aprilis 2020</ref>
 
== Cultus ==
[[Fasciculus:Saint_Florian_in_Vilnius_Cathedral.jpg|thumb|[[Vilnius]]: Statua Sancti Floriani, cumqui hama ignes compescit.]]
*Dies festus Sancti Floriani est [[4 Maii]].
*Florianus patronus est [[Austria Superior|Austriae Superiroris]] et [[Lentia]]e urbis, sed etiam [[Corpus siphonariorum|custodiae incendialis]], [[pistor]]um, [[caminarius|caminariorum]], [[braxator]]um et aliorum officiorum. Invocatus est contra ignes, inundationes, ictus fulminum et dolores [[purgatorium|purgatorii]].<ref>Fernando Lanzi / Gioia Lanzi: "Florian of Lorch, Martyr", Saints and Their Symbols: Recognizing Saints in Art and in Popular Images, p. 86. Liturgical Press, 2004. ISBN 0-8146-2970-9</ref>
*Ecclesia sancti Floriani nota [[Cracovia]]e sita est. Veneratio imprimis ex anno [[1528]] crevit, cum flammae aedificia vicina delevissent ecclesiae parcentes.<ref>[https://www.brewiarz.pl/czytelnia/swieci/05-04a.php3 Internetowa Liturgia Godzin]</ref>
 
== Editiones et bibliographia ==
Line 19 ⟶ 31:
*Johannes Hollnsteiner CanAug: "Florian" in: Neue Deutsche Biographie 5 (1961), p. 254 s. in interrete [https://www.deutsche-biographie.de/pnd118683993.html#ndbcontent]
*{{BBKL|f/florian_h|auctor=Friedrich Wilhelm Bautz|commentatio=FLORIAN, Heiliger|tomus=2|columna=64}}
 
== Dies festus ==
Dies festus Sancti Floriani est [[4 Maii]].
 
== Notae ==
Line 28 ⟶ 37:
== Nexus externi ==
{{Commonscat|Saint Florian|Florianum Lauriacensem}}
 
{{reli-stipula}}
 
[[Categoria:Incolae Austriae]]