Quantum redactiones paginae "Temperatura thermodynamica" differant

Content deleted Content added
No edit summary
nexus, signa gradus
Linea 7:
Haec magnitudo olim etiam ''gradus caloris'' appellabatur, sed haec nomenclatura dubiosa proveniebat ex theoria falsa, quae [[calor]]em putabat esse materiam sicut aquam inter res fluentem.
 
Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = [[Kelvin (unitas)|Kelvin]]. Haec unitas post [[Kelvin|Guilielmum Thomson, Baronem Kelvinis]] appellata est, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 [[Kelvin (unitas)|Kelvin]] est temperatura minima in [[aequilibrium thermale|statu aequilibrii]], quamquam temperaturae negativae sunt possibiles in statibus quo aequilibrio caretur.
 
Quamquam autem gradus K est unitas probata per [[Systema Internationale|Systema Unitatium Internationale]], aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata post [[Andreas Celsius]], °F post [[Daniel Gabriel Fahrenheit|Fahrenheit]], °R post [[Reaumur]] et R aut °Ra post [[Gulielmus Ioannes Macquorn Rankine|Rankine]].
Linea 14:
Cum systema altitudine maris sub [[pressio]]ne atmosphaerica (1 atm) quoddam calefaciatur, temperatura augmentat gradibus:
* 0 K, -273,15 C, -459,67 F: [[zerum absolutum|temperatura thermodynamica minima]], quae scalam incipit; praeter [[helium]], omnes [[materia extrastellaris|materiae extrastellares]] hac temperatura sunt solidae
* 63,15 K, -210,00 °C, -346,00 °F: [[nitrogenium]] (quod 78% [[aër]]is Tellurici constituit) [[gelatio|gelatur]]
* 77,36 K, -195,79 °C, -320,33 °F: nitrogenium liquidum conversum est in [[gas]]
* 273.15 K, 0 °C, 32 °F: [[aqua]] in [[glacies|glaciem]] vertur
* 310 K, 37 °C, 98 °F: [[temperatura interna]] hominis
* 373.15 K, 100 °C, 212 °F: [[aqua]] liquida nunc fervet in [[vapor]]em
* 1808 K, 1535 °C, 2795 °F: [[ferrum]] liquefit
* ca. 6500 K: superficies visibilis [[Sol]]is