Quantum redactiones paginae "Basilica Vaticana" differant

Summarium vacuum
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
[[Fasciculus:0 Basilique Saint-Pierre - Rome (1).JPG|thumb|375px|right|Basilica Sancti Petri.]]
 
'''Basilica Vaticana''' sive '''Basilica''' vel '''Cathedralis Sancti Petri''', est in moderno maxima et splendidissima ecclesia, in [[Civitas Vaticana|civitate Vaticana]] Romae. Quamquam non est suprema ecclesiarum Catholicarum, Pontifex Maximus hic saepius celebrationes liturgicas facit.
 
Anno circiter [[67]], [[mons Vaticanus]] a circo [[Nero]]nis coronabatur. Trans [[Tiberis|Tiberim]] ab urbe [[Roma]], erat locus tranquillus a civitate seiuncta, circa [[coemeterium]]. Die vero [[29 Iunii]], tranquillitas ibi haud est inventa. Ea nocte, post incendium Romae, Nero plurimos Christianos in circo suo occidit, inter quos caput ecclesiae Romae, [[Sanctus Petrus|Sanctum Petrum]], crucificatum pedibus ad caelum. Sociis suis necatis, Christiani eos sepelierunt, Sanctum Petrum ad latus circi iuxta viam Corneliam. Eius sepulchrum indicatum tantum testibus. Transacto tempore, Christiani Romae locum celebraverunt parva aedicula.
2

recensiones