Quantum redactiones paginae "Cursus honorum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m +Nexus
Linea 3:
== Principia ==
 
Etsi punctum temporis transitus potestatis ad magistratus electos definire non possumus constat regibus Romanis eversis [[Senatus Romanus|senatus]] imperium sibi adrogavisse. Primi consules anno [[509 a.C.n.]] creati esse dicuntur, quod hodie tamen in dubio venit cum indagatores recentiores credant primum solum quendam ''praetorem maximum'' exstitisse.
 
Sequentis saeculis ceteri magistratus et ordo eorum oriuntur: Militia decem annorum perfecta viri cuiusdam ingenii ''[[vigintisexviri]]'' vel [[Tribunus militum|tribuni militum]] creati sunt. Tum sequebatur [[Quaestor|quaestoris]] munus. Rite quidam eorum ad honorem [[Aedilis|aedilem]] aut [[Tribunus plebis|tribuni plebis]] pervenerunt, postquam pauci eorum munere [[Praetor|praetoris]] fungebantur. Denique parva manus eorum summam gloriam [[consulatus]] adepta est. Initio saepe accidit, ut viri probi intermissis ordinibus humilioribus magistratui superiori praepositi sunt. Demum ''cursus'' lege ''[[Lex Villia annalis|Villia annalis]]'' anni [[180 a.C.n.]] constitutus est acerbioris aemulationis inter [[Nobilitas|nobilitatem]] exorsae causa. Effectum est, ut [[Censor|censores]] cuicumque magistratui ''cursu honorum'' functo in conscribendo indice creandorum senatorum faverentur eumque sine condicione in senatu acciperent. Cum hic mos initio solum ad consules, praetores et aediles curules pertinuisset ex tempore [[Sulla|Sullae]] dictatoris iam ab ordine quaestoris atque tribuni plebis adhibitus est.
 
[[Fasciculus:Rom.jpg|thumb|Structura rei publicae Romanae ex dominatu Sullae]]
Magistratus a ''[[Comitia|comitiis]]'' creati sunt; id est magistratus plebeii (quaestores, tribuni plebi), quorum imperium ''[[potestas]]'' nuncupabatur a ''[[Comitia populi tributa|comitiis populi tributis]]'', magistratus superiores olim familiis patriciis reservati, quorum etiam imperium militare fuit (praetor, consul), a ''[[Comitia Centuriata|comitiis centuriatis]]''. Appret, ut initium magistratus volventibus annis prius priusque in anno motum est. Anno [[153 a.C.n.]] postremum dilatum est: ab idibus Martis ad 1.kalendas Ianuarii motum est. Quod anni nomen e consulibus traxerunt ex eo tempore ille dies pro initio anni existimabatur.
 
Magistratibus superioribus cum populo et senatu de condicionibus agere, in magistratus humiliores animadvertere, immo eos in vincula conicere licuit. Manus quoque lictorum armatorum eis concessa erat. Dum munere fungebantur etiam immunitate fruebantur.
 
== Sulla et finis rei publicae ==
[[Sulla]] dictator legibus scribundis et rei publicae constituendae factus anno [[81 a.C.n.]] [[Leges Corneliae|legem de magistratibus]] decerni curavit, qua cursus honorum in structuram stabilem redigeretur. Secundum hanc legem nemini consulatum petere licuit nisi praetori praeterito. Simul numerum magistratuum auxit:
 
''cursusCursus honorum'' Romanus, Sulla imperatore:
# unus ex ''[[vigintisexviri]]s''
# unus 20 [[quaestor]]um
Linea 23:
 
== Imperium Romanum ==
Augusto solum imperium totius rei publicae adepto veteres magistratus supervacanei redditi sunt. Etsi magistratus ex anno [[14 p.C.n.]] non iam a plebe sed a senatu aut ab imperatore ipso deligerentur nihilominus usque ad [[Antiquitas Posterior|antiquitatem posteriorem]] exstabant (ultimus consul electus anno [[541]] creatus est [[Iustinianus I|Iustiniano]] imperatore).
 
Augusto solum imperium totius rei publicae adepto veteres magistratus supervacanei redditi sunt. Etsi magistratus ex anno 14 p.C.n. non iam a plebe sed a senatu aut ab imperatore ipso deligerentur nihilominus usque ad [[Antiquitas Posterior|antiquitatem posteriorem]] exstabant (ultimus consul electus anno [[541]] creatus est [[Iustinianus I|Iustiniano]] imperatore).
 
Praeterea Augustus equestri ordini proprium cursum honorum creavit, qui aspirantes rite a cuidam imperio militare et munere [[Procurator|procuratoris]] usque ad [[Praefectura|praefecturam]] cuiusdam provinciae Romanae duceret. Eo modo cursus etiam hominibus novis munere legionarii, tum [[Centurio|centurionis]], deinde ''procuratoris Augusti'' usque ad [[Praefectus praetorio|praefectum praetorio]] patebat, cuius rei Marcus Bassaeus Rufus hoc munere [[Antoninus Pius|Antonino Pio]] imperatore fugens exemplo est.
 
{{NexInt}}
*[[Curriculum]]
 
{{Roma antiqua}}