Quantum redactiones paginae "Fulgur" differant

Content deleted Content added
remove inter-wiki link and NexInt (which we don't want to use)
No edit summary
Linea 2:
[[Fasciculus:Lightning3.jpg|thumb|300px|Fulgura inter [[caelum]] et [[terra (regio)|terram]].]]
 
'''Fulgur''' {{victio|fulgur|is|n}} est [[caelum|caeli]] [[electricitas|electrica]] emissio cum [[tonitrus|tonitru]], quod in procellis, et aliquando in eruptionibus [[mons ignifer|volcanorum]] vel in pulveris [[tempestas (meteorologia)|tempestatibus]], fit. Ab hac [[aer]]is electicitatis emissione, ductus fulguris potest ire usque ad 220 000 chiliometra per horam et [[calor]]e 30 000 C°C graduum pollet. Quae [[temperatura]] sabulam potest in [[vitreum]] appellatum "fulgurites" fundere, qui sunt cavi et possunt in solum infigere. Fiunt quasi 16 milia milium procellarum fulgurum per [[annus|annum]] in omni [[tellus|orbe terrarum]]. [[Aer]]a per quod iter faciunt fulgura [[ion]]izantur. Quod format [[oxydum nitricum]] [[acidum nitricum|acidumque nitricum]] magno benificio [[planta]]rum in solo est.
 
Fulgura in cineris [[nubes|nubibus]] ex eruptionibus [[mons ignifer|vulcanorum]] oriri possunt. Nascuntur etiam ex [[silva]]rum incendiis, pulverem quo onus [[electricitas statica|electricum staticum]] formetur efficientia. Quomodo in initio fulgura formentur incertum est inter auctores. Periti causis studuerunt ex perturbationibus aeris ([[ventus]], [[humiditas]], frictio, [[pressio atmospherica]]) usque ad impactum ventorum [[sol]]is et molem particularum oneratarum solis. Dicunt [[glacies|glaciem]] in nube elementum praecipuum esse in formandis fulguribus atque positiva negativaque onera discerpere in nube, sicut adiuvet in formandis fulguribus.