Quantum redactiones paginae "Benedictus Antelami" differant

Content deleted Content added
imago
ecclesia
 
Linea 3:
 
== De vita operibusque ==
Natus est ut videtur in valle [[Intelvia]], in extrema regione [[septentrio]]nali Italica. De [[vita]] paulum scimus; fuisse videtur in [[Francia]], quia exempla artis Francogallicae manifesto in operibus suis secutus est. Praesertim [[Parma]]e in [[baptisterium|baptisterio]] et in ecclesia cathedrali laboravit; adde quod et in cathedrali [[Fidentia]]e (haud longe a Parma) usus operandi eius agnoscitur. Nomen eius (quod [[Medium Aevum|Medio Aevo]] perrarum est) cum anno [[1178]] habemus in tabula [[Depositio Iesu Christi a Cruce|Depositionis Iesu Christi a cruce]] quae in [[templumecclesia cathedrale cathedralis|cathedrali]] Parmae servatur: "Anno milleno centeno septuageno octavo sculptor pa(travit?) mense secundo" (i.e. mense Aprili, quia Parmae saeculo duodecimo prima anni dies fuit dies Annunciationis 25.3)—"Antelami dictus sculptor fuit hic Benedictus."
 
Praeter illam Depositionem, Benedictus celeberrimum circulum [[mensis|mensium]] in baptisterio Parmae reliquit.