Quantum redactiones paginae "Achilles" differant

Content deleted Content added
in + ablativo, quia non de motu agitur sed de statu
Abrogans recensionem 3508667 ab usore 80.180.124.134 (Disputatio | conlationes) Non est emendatio;nam legimus "invitatus in templum".
Tag: Undo
Linea 2:
'''Achilles'''<ref>In ''[[Oxford Latin Dictionary]]'' praebentur hae formae: nom. ''Achillēs, -eus''; gen. ''-is, -i, ~ei, -eos''; acc. ''-em, -en, -ea''; abl. ''-ĕ, -ē''; voc. ''-es, -ē''; acc. pl. ''-eas''.</ref> fuit [[heros]] filius [[Thetis|Thetidis]] et [[Peleus|Pelei]], et pater [[Pyrrhus|Pyrrhi]] aut [[Neoptolemus|Neoptolemi]]. Nomen eius venit de [[vocabulum|vocabulis]] [[Graece|Graecis]] ''akhos'' '[[dolor]]is' et ''laos'' '[[populus|populi]]'. Chironi centauro educandus traditus est. Inter filias [[Lycomedes|Lycomedis]] regis Scyri a [[mater|matre]], ne ad [[bellum Troianum]] ire cogeretur, sub habitu muliebri absconditus est, ubi ex [[Deidamia]] generavit Neoptolemum. Ab [[Ulixes|Ulixe]] habitu [[mercator]]is detectus, ad [[bellum Troianum]] ductus est.
 
Fuit optimus et maximus totius Graecorum exercitus [[miles]]. Occidit [[Hector]]em, fortissimum Troianorum, eiusque cadaver circum moenia urbis ter traxit, bigis alligatum. [[Patroclus|Patroclum]] enim ulcisci voluit sibi amicissimum, qui ab Hectore interfectus esset. Ab [[Agamemnon]]e odio implacabili dissensit, quod sibi [[Briseis|Briseidem]] eripuisset. Tempore indutiarum [[amor]]e [[Polyxena]]e captus est. Invitatus per fraudem specie nuptiarum in [[templum|templo]] [[Apollo|Apollinis]] a [[Paris|Paride]] [[sagitta]] in calcaneo transfixus, ubi tantummodo vulnerabilis erat, interfectus est. [[Aiax maior|Aiax Maior]] Ulixesque pugnaverunt, uter eorum arma eius reciperet, quo in certamine Ulixes vicit.
 
== Notae ==