Quantum redactiones paginae "Basilea" differant

8 octeti additi ,  7 months ago
*A tempore [[Beatus Rhenanus|Beati Rhenani]] Basilienses [[Senatus Romanus|senatorem Romanum]] [[Lucius Munatius Plancus|Lucium Munatium Plancum]] velut conditorem suae urbis celebrare consuerunt qui [[Mausoleum|mausoleo]] [[Gaieta|Gaetano]] hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAVRICAM. Re vera tamen [[Augusta Rauricorum]] aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore [[Celtae]] in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
*Aetate Christiana Basilea [[Sedes episcopalis|sedes episcopalis]] fuit in [[Archiepiscopus|archiepiscopatu]] [[Vesuntio|Vesuntino]].
* Profligato [[Imperium Romanum|imperio Romano]] Augusta Rauruca deserta lapides vicinis aedificandi cupidis praebebat dum novus vicus in planitie ad ripam fluminis nascitur, Basilea futura.
* 1348-1350 ː [[Pestis nigra]] saevit. [[Iudaei|Iudaeorum]] persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
* 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.