Quantum redactiones paginae "Basilea" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
Basilea est etiam nota quia locus est [[Oecumenicum Concilium|Concilii]] Oecumenici Basileensis ab anno [[1431]] habiti, quod postea in [[Ferraria (urbs)|Ferrariam]] et [[Florentia]]m translatum est. Anno 1460 Universitas Basiliensis condita est.
== Nonnulla eventa historica ==
*A tempore [[Beatus Rhenanus|Beati Rhenani]] Basilienses [[Senatus Romanus|senatorem Romanum]] [[Lucius Munatius Plancus|Lucium Munatium Plancum]] velut conditorem suae urbis celebrantcelebrare consuerunt qui [[Mausoleum|mausoleo]] [[Gaieta|Gaetano]] hanc sententiam inscribendam curavit ː IN GALLIA COLONIAS DEDVXIT LVGDVNVM ET RAURICAM. Re vera tamen [[Augusta Rauricorum]] aliquantulum ab hodierna Basilea distabat et prima aedificia Romana ab archaeologis ibi reperta non ultra ultimos annos primi saeculi a.C.n. referri possunt. Illo tempore [[Celtae]] in colle Basiliensi iam habitabant quorum vestigia recognita sunt.
* 1348-1350 ː [[Pestis nigra]] saevit. [[Iudaei|Iudaeorum]] persecutio in quos culpam reiciunt ceteri incolae. Pestis subinde reditura erat usque ad septimum decimum saeculum.
* 1356 18 Octobris ː Ingens terrae motus urbem omnino delevit quae tamen paucis annis omnibus mirantibus resurrexit.