Quantum redactiones paginae "Secta Siitica" differant

Content deleted Content added
m +Nexus (1K, 10K)
m ~
Linea 2:
'''Secta Siitica''' ([[Lingua Arabica|Arabice]] شيعة ''šīʿa'', "factio (sc. Ali)") est altera [[Religio Islamica|fidei Islamicae]] praeter [[Secta Sunnitica|Sunniticam]], quam inter 130 000 000 et 190 000 000 circiter [[Musulmani|Musulmanorum]] [[terra]]e sequuntur, hoc est omnium circa 15 centesimas.<ref name="pewforum">[http://pewforum.org/events/index.php?EventID=R120 pewforum.org]</ref> [[Regio]] quam incolunt aliquando luna Siitica appellatur.
 
Siitae docent [[Ali|Ali filium Abu Talib]], generum [[Machometus|Machometi]], eo successum esse ut primum Musulmanorum [[Imamus|imamum]], negantque [[tres]] primos [[calipha|caliphas]] Sunniticos, scilicet [[Abu Bakr]] et [[Omar]] et [[Osmanus|Osmanum]], secundum [[lex|leges]] fuisse.<ref>Tabatabae (1979), pp. 41–44.</ref> Nulla [[historia]] maioris Siitis erat momenti quam [[martyr]]ium [[Husayn ibn Ali|HusseinHusayn filii Ali]], qui anno [[680]] apud [[oppidum]] [[Karbala]] Iraquensem cecidit, cum contra Sunnitas dimicaret.
 
Tres praecipuae sunt sectae Siiticae [[schola]]e. Maxima [[Secta Siitica duodenaria|duodenaria]] (اثنا عشرية ''iṯnāʿašarīyya'') vocatur, quia duodecim [[Imamus|imamos]] agnoscit, cuius sectatores in [[Irania]], [[Atropatene (res publica)|Atropatene]], [[Iraquia]], [[Baharina]], [[Libanus|Libano]], alibi vivunt. Multo pauciores sunt Siitae septenarii sive [[Secta Ismaelitica|Ismaelitae]], qui in [[Pakistania]], [[India]], [[Syria]], [[Afgania]] habitant. Postremo quintarii sive [[Secta Zaiditica|Zaiditae]] enumerarentur, qui [[Iemenia]]m [[septentrio]]nalem incolunt.