Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

1 octetus additus ,  5 months ago
("Ottawensis" in footnote)
 
'''Ottavia''',<ref>{{Graesse}}</ref><ref>Vb. adiect.: "Ottaviensis": {{Graesse}}; cf. {{CathHierDiocese|otta|Archidioecesis Ottaviensis}}. "Ottawensis": cf. nomen olim usitatum "[[Universitas Ottaviensis|Universitas Collegii Ottawensis]]" atque nomina biologica e.g. ''[[Berberis ottawensis]]''</ref><ref name=NSLO>"Ottava" et vb. adiect. "Ottavensis": Ebbe Vilborg, ''Norstedts svensk-latinska orbok'', editio secunda, 2009.</ref> vulgo ''Ottawa'', est urbs circiter 808&nbsp;000 incolarum et [[caput (urbs)|caput]] [[Canada]]e. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae [[Ontario]]nis. Anno [[1850]] creata est, anno [[2001]] urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a [[Torontum|Toronto]], 190 a [[Mons Regius|Monte Regio]].
 
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et GattenonemVastinonem (vulgo: ''Gatineau'') municipium [[Quebecum|Quebeci]] provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine ''Ottaviae'' et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.
 
== Historia ==
 
=== Conditio urbis incipit ===
Prima colonia spectabilis quæ in terris nunc notis ut Ottavia statuitur, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|GattenoVastinia]] (quae vulgo dicitur Gatineau), in ripa septentrionale fluminis Ottaviae. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materiam flumine poterat transportare ab valle Ottaviae ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa]]m. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].
 
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice ''Richmond Road'') prima strata urbis constituitur.
2

recensiones