Quantum redactiones paginae "Deus ex machina" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tag: 2017 source edit
No edit summary
Tag: 2017 source edit
Linea 4:
Locutio „deus ex machina" e lingua Graeca
(...)
Latine versa est. Qua locutione primum [[Aristoteles]] in ea parte librorum de [[poetica (Aristoteles)|poeticis]], quae ad nos pervenit, de tragoedia disserens, utitur, cum poetas talibus machinationibus uti nequaquam debere docet, hisce fere verbis<ref>Aristoteles, ''[[Poetica (Aristoteles)|Poetica]]''1454ab</ref>: Φανερὸν οὖν, ὅτι καὶ τὰς λύσεις τῶν μύθων ἐξ αὐτοῦ δεῖ τοῦ μύθου συμβαίνειν, [1454b] καὶ μὴ ὥσπερ ἐν τῇ Μηδείᾳ ἀπὸ μηχανῆς [...]. Ἀλλὰ μηχανῇ χρηστέον ἐπὶ τὰ ἔξω τοῦ δράματος, ἢ ὅσα πρὸ τοῦ γέγονεν ἃ οὐχ οἷόν τε ἄνθρωπον εἰδέναι, ἢ ὅσα ὕστερον, ἃ [5] δεῖται προαγορεύσεως καὶ ἀγγελίας· ἅπαντα γὰρ ἀποδίδομεν τοῖς θεοῖς ὁρᾶν. (Latine: 'Ita probatur etiam in fabulis solutiones nodorum ab ipsa fabula accidere [1454b] neque ut in ''Medea'' <smalsmall>(sc. Euripidis)</small> ex machina [...]. Machinà autem utendum est ad res extra dramatis actionem vel ante eam actas, quas homines scire nequeunt, vel post, quae praenuntiationem et adnuntiationem postulant. Omnia enim videre dis tribuimus'.)
 
Eiusmodi deliberationibus Aristoteli persuasum erat [[Sophocles|Sophoclis]] [[Oedipum tyrannus(Sophocles)|Oedipum tyrannum]] tragoediae perfectae exemplar esse: huius dramatis actionem, ut evovocata sit rebus supranaturalibus, sc. oraculo Delphico, id est [[Apollo|Apollinis]], et [[aenigma]]te [[Sphinx|Sphingis]] - quibus rebus ablatis iam nihil est, quo fabula evolvatur -, ita tamen in scaena agi omissis omnibus rebus, quae extra actionem dramatis sint, et perfici tantum a personis fabulam suis consiliis agentibus rationaliterque finem dispicientibus.
Linea 10:
Rationem mediam inter ''omni'' et ''nullo modo'' deum ex machina produci decere, invenimus apud [[Horatius|Horatium]] in sua arte poetica. Ibi enim declarat, qua condicione numen aliquod ad fabulam pertricosam solvendam inducere poetis liceat: „ ... nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus / inciderit." <ref>Horatius, ''Ars poetica'' 191 s.</ref>.
 
EtiamnucEtiamnunc personae - non solum dei nec solum e machina theatrali - in scaenam introducuntur, ut, necopinati circumstantibus, [[crisis|crisin]] vel [[discrimen]] aliquod rerum ad eventum prosperum perducant. Nostris autem temporibus de deo ex machina dicitur etiam ad personam indicandam, quae interventione sua exitum rerum quarumlibet exoptatum adduxerit.
 
==Exempla dei ex machina==