Quantum redactiones paginae "Corregidor" differant

Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 10 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q2274587 sunt
No edit summary
Linea 1:
'''Corregidor''' (-oris m.)<ref name="corregidor">Vide "[http://ducange.enc.sorbonne.fr/CORREGIDOR corregidor]" in {{DuCange}}</ref> [[rex|regius]] [[functionarius]], in [[Corona Castellae|Castella]] ab [[Henricus III (rex Castellae et Legionis)|Henrico III]] circa annum [[1393]] institutus, cuius missio [[Monarchia Hispanica|Coronam Hispanicam]] [[municipium|municipali]] ambitu repraesentare erat. Cuius munera varia erant: locali gradu [[monarchia]]m repraesentare, oeconomicam administrativamque municipiorum evolutionem gerere, [[buleuterium|buleuterio]] praesidere (cuius decisionibus valor datur), primae secundaeque rogationis [[iudex]] esse, etc... Abivere anno [[1833]], instauratis politicis Gubernatoribus administrativo ambitu et denuo formato systemate iudiciali.
 
In [[Colonizatio Europaea Americarum|coloniis Americanis]], praesertim in [[Chilia]], corregidores suum munus in documentis caerimoniisque concessas facultades in se indicantes impresserunt. Revera, recurrens formula se sic nominare erat: "Iustitia maxima et locumtenens capitanei generalis" ([[Hispanice]]; ''Justicia mayor y lugarteniente de capitán general''), quod in territoriis ubi gubernabant, eos plena iura administrandi iustitiae ducendarumque virum militarium habere significabat.
 
Adventa [[Gens Burbonia]] in [[Hispania]]m, corregidoris munus in unum amplarum attributionum gloriaeque, [[intendens|intendentis]], commutatum est. Localiore ambitu munera [[subdelegatus (Antiquum Regimen)|subdelegati]] sumpsere.
 
==Notae==
<references />
 
[[Categoria:Tituli]]
[[Categoria:Gubernatio]]
[[Categoria:Verba Hispanica mutuata]]