[[Fasciculus:Partizanske4.jpg|thumb|upright=1.2|[[Partizánske]] in [[Slovakia]] est exemplum [[urbs|urbis]] [[industria]]lis [[Europa]]eae arte dispositae. Anno [[1938]] condita est, cum officina sutrina ubi paene omnes adulti urbani operabantur.]]
'''Ars urbium disponendarum'''<ref>[[Ebbe Vilborg]], ''[[Norstedts svensk-latinska ordbok]]'', s.v. ''Stadsplanering''.</ref> vel '''destinatio urbana'''{{FD ref}} est ratio [[technologia|technica]] et [[civilitas|politica]] quae ad progressum et [[usus terrae|usum terrae]], praesidium et usum [[circumiecta|circumiectorum]], [[salus publica|salutis publicae]], et [[designatio]]nis [[circumiecta urbana|circumiectorum urbanorum]] attinet, inter quae [[aer]], [[aqua]], et [[infrastructura|infrastructura]] [[urbs|urbana]] in et e [[regio urbana|regionibus urbanis]] transiens, sicut opera reticulata [[transportatio]]nis, [[communicatio]]nis, et [[opus reticulatum distributionis|distributionis]].<ref>{{Cite web | title = What is Urban Planning| url = https://mcgill.ca/urbanplanning/planning | accessdate = 24 Aprilis 2015}}</ref> Cui sunt multa genera; praeterea, rationes conspectusque animi cum [[designatio urbana|designatione urbana]] communicare potest.<ref>Van Assche, Beunen, Duineveld, et de Jong 2013.</ref>