Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
m + (10K)
Linea 22:
Sententiae codicis non tantum delicta poenasque enumerabant sed etiam mercedes (minimas ?) laborum et pretia rerum finiebant, quae ad matrimonium, filiationem, adoptionem, hereditatem, aes alienum, agricolarum aut artificum aut negotiatorum officia pertinebant diligentissime decidebant. Pars non spernenda illius iuris in familia versabatur ; contra ius publicum aberat quia universa potestas penes regem erat qui deis tantum rerum gestarum rationem reddebat.
 
Nonnulla a iure hodierno vehementer abhorrebant. Ita nonnullae poenae durae vel etiam absurdae videri possunt quia damna multiplicabant, in primis [[Talio|lex talionis]] quae [[Sumer|Sumeris]] ignota erat atque tunc primum in lucem historicam perveniebat. Exempli gratia :
: ''Si quis oculum hominis effoderit, eius oculum effodient''<ref>Lex 196 : ''šumma awīlum īn mār awīlim uhtappid īnšu uhappadu''</ref>
Vel etiam peius :