Quantum redactiones paginae "Marcus Tullius Cicero" differant

Content deleted Content added
→‎De senectute et morte: Addo fontes: Liv. frag.
→‎Fortuna: Addo Romulum Arpinatem.
Linea 46:
== Fortuna ==
[[Fasciculus:William Blake - Marcus Tullius Cicero - Manchester City Gallery - Tempera on canvas c 1800.jpg|thumb|Cicero famam perennium habet: hic, anno [[1800]], est pictus a [[Gulielmus Blake|Gulielmo Blake]].]]
Erant quoque qui Ciceronem suo tempore reprehenderent propter illam verborum copiam, id est supervacuorum verborum flumen, qui ab Seneca quasi deficentia quaedam significationis et studii videbatur. In his recognosces et [[Attica|Atticistarum]] contentionem in Ciceronem, et [[Asia]]norum studium in Ciceronianam concinnitatem, sobriam verborum coniunctorum dispositionem. Ad hoc eius detrectatores maligne ad memoriam revocant versus principem in ''De Consulatu Suo,'' illum infelicem "O fortunatam natam me consule Romam," qui argumentum Ciceronis superbiae ac vaniloquentiae semper ostendebatur. Ciceronem illis famosis verbis se ipsum alterum [[Romulus|Romulum]] esse affirmantem auctor [[invectiva]]e cuiusdam illudit eum appellans "Romule Arpinas".<ref>[[Sallustius|(Pseudo-)Sallustius]], ''In M. Tullium Ciceronem invectiva'' 7.</ref> Sed his duobus milibus annorum qui nos ab illo discernunt, nulla acta est aetas quin Ciceronis facundia culmen linguae Latinae haberetur, quin verbis compositionique et eloquentiae eius maximo ardore studeretur, quin qui Latinas litteras discebant iis magistri proponerent Ciceronis orationes ante alias omnes subito imitandas.
 
== Notae ==