Quantum redactiones paginae "Cyclades" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
 
Tertio millenio a.C.n. artes et artificia sui generis et omnium Cycladum communia orta sunt, quae [[Cultura Cycladica|cultura Cycladica]] vulgo dicitur. Insignia sunt sigilla [[Marmor|marmorea]], alba quidem hodie in Museis servata sed coloribus olim picta, figuras humanas stantes vel iacentes adumbrantia. Magnus numerus eorum ab [[Archaeologia|archaeologis]] erutus est nec tamen quid significent illa idola dici potest. Haec cultura in varia tempora diverse ab eruditis divisa est, exempli gratia ut nonnulli volunt ː Cycladicus I (3200-2800 a.C.n.), Cycladicus II (2800-2300), Cycladicus III (2300-2000). Alii aliter... Siquidem historico Graeco [[Thucydides|Thucydidi]] credimus primi incolae ante Cretum adventum erant [[Caria|Carii]] alias Lelegae dicti.
 
Secundo millenio a.C.n., tum cum Creta mari praepollebat, [[Cultura Minoa|cultura Minoa]] a rege mythico [[Minos|Minoe]] dicta, in Cycladibus quoque floruit ubi aedificia et artes et modum vivendi Creticum imitabantur. Exeunte millenio cultura Mycenaea e Graecia continenti praevaluit et Cy
 
== Orbis insularum Cycladum ==