Quantum redactiones paginae "Delos" differant

9 octeti additi ,  3 years ago
Ferunt deos [[Apollo|Apollinem]] [[Artemis|Artemidemque]] hic natos esse posyqua eorum mater Latona a Iunone lacessita in insula consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornatos esse dicuntur.
== Historia ==
Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam adliciebat. Post bella Medica victores Athenienses [[Foedus Delium|foedus Deliacum]] instituerunt, cui praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur. Sed iam circa 450 a.C.n. thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum utebantur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui Macedones vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi velut forum internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a [[Mithridates VI (rex Ponti)|Mithridatis]] ducibus direpti sunt (86 a.C.n.). Paulo post idem fecerunt et piratae e Cilicia venientes. Nec umquam postea floruit ut olim. Atheniensium dominium fuit.
 
Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur ''Delia Castra''.