Quantum redactiones paginae "Quintus Naevius Sutorius Macro" differant
Content deleted Content added
No edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 1:
'''Quintus Naevius Sutorius Macro''' (seu '''Quintus Naevius Cordus Sutorius Macro''') (natus [[21 a.C.n.]], mortuus [[38]] p.C.n.) fuit [[eques]] [[Roma]]nus. Patria eius [[Alba Fucens]] erat. [[Tiberius (imperator)|Tiberius]] [[imperator]] eum [[Vigil|praefectum vigilum]] et anno [[31]] mense
Nonnulli historici tradidere Macronem senis et aegri [[Tiberius|Tiberii]] neci operam dedisse<ref>[[Tacitus]], Annales, VI 50,3;5; [[Cassius Dio]], LVIII 28,3</ref>, successionem [[Caligula|Caligulae]] ut properaret. Cuius favorem per stupra uxoris, Enniae Thrasyllae, quoque sibi parasse et [[Suetonius]]<ref>''Caligula'' 12.</ref> et [[Dio Cassius]] scribebant<ref>[[Dio Cassius]] 58.28</ref>. Certe Tiberii testamentum in senatu legit<ref>[[Dio Cassius]] 59.1</ref>, a Caligula inritum factum dementiae causa. Nihilominus mox ex officio expulsus est anno [[38]] et [[Praefectus Aegypti]] quidem factus, sed antequam in illam provinciam proficisceretur ad mortem "voluntariam" cum uxore coactus est<ref>[[Dio Cassius]] 59.10. [[Suetonius]], ''Calig''. 26.</ref> ab ingrato imperatore qui ei et alia et ipsum lenocinium uxoris ei obiicebat ! Ex testamento in Alba Fucenti [[amphitheatrum]] aedificari iussit<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 690.</ref>. Praefectus praetorio [[Marcus Arrecinus Clemens]] ei successit.
|