Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Hedy Lamarr''', vulgo '''Hedwig Eva Maria Kiesler''', [[1914]]–[[2000]], fuit [[histrio|actrix]] et [[inventrix]] ab [[Austria]] oriunda. Actrix "femina formosissima pellicularum" (''the most beautiful woman in films'') dicta in triginta fere pelliculis partes egit, summum anno [[1958]]. Inventrix autem systema radioelectricis undis gubernatum excogitavit, quo frequentiae 88 canalium vi automatica commutari possent, et quidem eo consilio, ut impediretur indagatio [[torpedo (telum)|torpedinum]] undis radioelectricis gubernatarum. Quod inventum anno [[1942]] [[diploma inventionis|privilegio munitum]] principium posuit hodiernis artibus sicut [[CDMA]] et [[Wi-Fi]].
 
== De vita (prima pars) ==
Hedwig "Hedy" Kiesler die [[9 Novembris]] [[1914]] [[Vindobona]]e in [[caput (urbs)|capite]] [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-Hungariae]] nata est familia [[Iudaei|Iudaea]]. Pater eius Aemilius (''Emil'') praefectus argentariae erat, mater Gertrud [[clavilista]] in concentibus musicis operam dabat.
 
Linea 32:
 
Hedy Lamarr invento suo nullum umquam lucrum fecit, nam diploma inventi anno [[1959]] valere desiit. Postea autem ad diem perductum est atque anno [[1962]] usu receptum in [[missilium discrimen Cubanum|missilium discrimine Cubano]]. Quod inventum etiam fundamenta iecit usui [[spectrum patulum|spectri patuli]]. Ea ratione efficacissima frequentiae radiophonicae simul adhiberi possunt, nec fieri potest, ut inter se conlidantur. Inventum Lamarrianum aditum praebuit ad technlogiam [[telephonum gestabile|telephonorum gestabilium]], [[Bluetooth]], aliaque systemata cmmmunicationis filorum expertia.
 
== De vita (secunda pars) ==
Hedy Lamarr annis 1930 et praesertim annis 1940 floruit. [[Anni 1950|Annis 1950]] iam in paucioribus pelliculis prodiit, donec anno [[1958]] ultimae faciendae contulit. [[Anni 1960|Annis 1960]] oppressa est fato, quod actrices medium cursum vitae agentes opprimere solet: partes feminis natu grandioribus scriptae admodum rarae sunt. Quae cum ita essent, mulier illa, cui soli tribus liberis providendum erat, in difficultates pecuniarias incidit. Anno [[1966]] in medium prolata est ''Ecstasy and Me'', [[autobiographia]] quaedam ab [[umbra auctoris]] confecta (vel conficta), quam Hedy Lamarr ante iudices tollere conabatur, quod “ficta, falsa, plebeia, turpis, probrosa et obscena” esset.<ref> “Fictional, false, vulgar, scandalous, libelous and obscene,” Barber 2015.</ref> Certe librum de vita sua narrantem scribi voluerat, ut rem suam famamque actricis refovere posset, sed utrum vera an falsa patefacta sint, liber de amoribus actricem inprudentem penitus obrepsit. Alioqui vitae habenas male moderabatur. Etiam furti parvi accusabatur, et ipsa lites habebat. Insuper post [[operatio aesthetica|operationem aestheticam]] male gestam Hedy Lamarr mundum sibi clausit et per telephonum tantum consuetudine hominum utebatur.
 
 
Line 38 ⟶ 41:
 
== Bibliographia ==
* Barber, Nicholas (2015) [http://www.bbc.com/culture/story/20151219-hedy-lamarr-racy-actor-and-technology-pioneer Hedy Lamarr: Racy actor and technology pioneer]. ''BBC Culture'' 23 Decembris.
* Barton, Ruth (2010) ''Hedy Lamarr: The Most Beautiful Woman in Film.'' University of Kentucky Press.
* Gaines, Ann (2002) ''Hedy Lamarr''. Rourke Publishing.