Quantum redactiones paginae "Cantuaria" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans categoriam Oppida comitatus Cantii→[[:Categoria:Loci habitati comitatus Cantii]]; mutationes minores
Linea 12:
'''Cantuaria''', aevo Romano '''Durovernum Cantiacorum''' ([[Anglice]] ''[[:en:Canterbury|Canterbury]]'') est [[urbs]] [[Cantium|Cantii]] orientalis et sedes [[Archiepiscopus Cantuariensis|Archiepiscopi Cantuariensis]], [[primas|primatis]] omnis [[Anglia]]e, dux [[Ecclesia Anglicana|Ecclesiae Anglicanae]] [[Anglia]]e ipsius necnon [[Communio Anglicana|Communionis Anglicanae]] totius orbis.
 
== Generalia ==
Urbs in antiquitate nominata est ''Durovernum''. Pertinent ad hodiernam urbem, praeter nucleum veterem, pristinus districtus Cantuarensis et oppida maritima Whitstable et Herne Bay. Cantuaria centrum commerciale est pro frumento et lupulo, quae merces in regione maxime coluntur. Insuper fabricae textoriae, [[tegula|tegulariae]]riae et cerevisiariae maioris momenti sunt. Res periegeticae quoque vivaciter vigent florentque. Locus Whitstable haud procul a Cantuaria situs [[ostreidae|ostreidas]] esurientibus generose offert.
 
== Descriptio nuclei urbani ==
[[Ecclesia Cathedralis Cantuariensis]] in urbe valde dominatur, quae ex saeculo VI iam sedes primatis ecclesiastici Anglici est. Fanum anno 1174 post excidium reconstructum est, cui saeculis sequentibus variae casae additae sunt. In capella sanctae et individuae [[trinitas|Trinitatis]] post altare privilegiatum est scrinium cum ossibus [[thomas Becket|Thomae Becket]] anno 1170 in situ necati. Oratorium rotundum, quod Angli ''Becket's Crown'' nominantur, genere structorio ''Early English'' constructum est. Navi septentrionali affinia sunt ambitus, [[capitulum]], [[baptisterium]], bibliotheca et [[gymnasium]] [[lingua Anglica|Anglice]] ''King's School'' (ludi regii) nominatum; quae schola iam anno 598 condita erat. In vestigiis Romanis moenia et opera musiva villae cuiusdam Romanae citentur. Cantuaria sedes est Collegii Augustani ad instruendos ecclesiasticos [[ecclesia Anglicana|Anglicanos]] (1848), Almae Matris (1965) et Scholae superioris de artibus (1874). [[UNESCO]] cathedrale delubrum, abbatiam pristinam Augustanam et ecclesiam Sancti Martini anno 1988 patrimonium culturale mundanum sollemniter declaravit.
 
== Historia ==
Antiquitate Romani Cantuarium oppidum erexerant. Saeculo I post Christum natum oppidum a [[romani|RomanisRomani]]s occupatum est. Saeculo VI exeunte Ethelbert, rex [[Cantium|Cantii]], Cantuariam caput administratorium esse statuit. Missionarius primus Christianus in [[Anglia]] [[Augustinus Cantuariensis]] fuit qui anno 597 [[Roma]] in Angliam venerat. Abbatiam fundavit et regem Ethelbert baptizavit. Magis magisque oppidum centrum culturale religiosumque factum est. Saeculis inter VIII et XI [[dania|Dani]] impetus sat truces faciebant, qui anno 1011 vel ecclesiam cathedralem destructuri inflammaverunt. Scrinium beatificati [[thomas Becket|Thomae Becket]] a multis peregrinantibus petitum est usque annum 1538, quo rex [[Henricus VIII (rex Angliae)|Henricus VIII]] [[apostata]] rem istam venerabilem detrui iussit. Saeculo XVI profugi [[protestantismus|protestantici]] [[Francia]]e [[flandria|FlandriaequeFlandria]]eque artes textorias in urbem apportarunt. [[secundum bellum mundanum|Bello pancosmico altero]] saeviente aedificia plurima demolita sunt quae postea reconstrui debebant.
 
== Bibliographia ==
Linea 27:
 
{{NexInt}}
* [[Anselmus Cantuariensis]]
* [[Crux Cantuariensis]]
* [[Ecclesia Cathedralis Cantuariensis]]
 
== Nexus externi ==
Linea 45:
{{Urbs-stipula}}
 
[[Categoria:Cantuaria|! ]]
[[Categoria:OppidaLoci habitati comitatus Cantii]]
[[Categoria:Sedes episcopales Britanniae]]
[[Categoria:Urbes Britanniae Romanae]]