Quantum redactiones paginae "Hedy Lamarr" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 24:
 
Cum [[Germania nazistica]] Martio mense [[1938]] [[Anschluss|Austriam invasisset]], Hedy Lamarr, quae ipsa Ruscisilvae quam plurimum pecuniae faciebat, studio propositis nazistarum obstandi elata est. Apud primum maritum, mercatorem mortis, multas res didicit ad belli artes pertinentes, cum inter negotiationes technicas velut "musca in pariete"<ref>Cf. [[Plautus|Plaut.]] ''[[Mercator (Plautus)|Merc.]]'' 361 "Muscast meus pater, nil potest clam illum haberi."</ref> varias captabat res, quae ab expertis (qui inprimis [[fascista]]e vel etiam [[nazista]]e erant) tractabantur. Cognoverat [[torpedo (telum)|torpedines]] undis radioelectricis gubernatas, quibus [[navis subaquanea|navigia subaquanea]] Germanorum impugnabantur, perturbatis [[signale|signalibus]] radioelectricis nimis facile in errorem induci. Itaque meditabatur Lamarr: si fortuito frequentià variaverit signale illud, qua frequentia audiri possit, ignorabit turbator. Itaque inventa sunt principia [[saltus frequentiae]].
 
Anno [[1940]] Hedy Lamarr, cum apud [[Janet Gaynor]] actricem quondam cenaret, in notitiam venit [[Georgius Antheil|Georgii Antheil]], inventoris et [[compositio musica|compositoris]] ''[[avant-garde]]'', qui aliquam machinarum inter se communicantium [[scientia (declarativa)|scientia]]m consecutus erat. Contenderat enim antea variorum [[instrumentum musicum|instrumentorum]] partes ita concinnare, ut compositio ''[[Ballet mécanique]]'' ordine concini posset. Lamarr et Antheil principia saltûs frequentiae coniunctim elaborare adorti sunt, nam invenire debebant, qua ratione mutationes frequentiarum inter torpedinem et navem aeroplanumve communicari possent ita ut et [[transmissorium]] et [[radiophonum|receptorium]] in novum frequentiae gradum eodem tempore salirent.