Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant
Content deleted Content added
m ~ |
|||
Linea 9:
Nonnulli voluerunt ex Atalanta unam ex [[Argonautae|Argonautis]] facere<ref>Sic [[Apollodorus]]</ref> ; alii vero negaverunt [[Iason]]em mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem [[Pelias|Peliae]] regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium [[Aeacus|Aeaci]] et patrem [[Achilles|Achillis]], vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.
[[Fasciculus:Atalanta Vatican Inv2784.jpg|right|thumb|250px|Statua antiqua quae Atalantae potest esse : nam palma in cippo ad victoriam athleticam pertinere videtur. In Museo Vaticano.]]
De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes<ref>Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso [[Ovidius|Ovidio]] in ''Arte amatoria''.</ref>, Megarei et Meropes filius, pronepos [[Poseidon|Neptuni]], [[Aphrodite|Venerem]] deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria [[malum aureum|poma aurea]] ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. [[Ovidius]] poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet
Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive [[Demeter]] sive [[Cybele]] fuit)<ref>Sic Ovidius et alli
Nihilominus filium genuisse dicitur, quem statim in monte Parthenio reliquit atque exposuit, Parthenopaeum nomine. Pulcherrimus adulescens factus est
== Atalanta in litteris et artibus. ==
Linea 30:
** ''Heroides'' IV,99-100.
==Bibliographia==
*Aemilia Druilhe, ''Farouche Atalante. Portrait d'une héroïne grecque antique'', Presses Universitaires de Rennes, 2016. ISBN 978-2-7535-5054-4 [https://genrehistoire.revues.org/2108 Summarium dissertationis in ''Genre et histoire'']
|