Quantum redactiones paginae "Regio quinta (Italia Romana)" differant

m
Summarium vacuum
(+)
mNo edit summary
[[Fasciculus:ItaliaAlTempoDiAugustoRegioni (expodell'Italia -25 contrasto 25)Augustea.jpgsvg|thumb|upright=0.75|Regiones Italiae Augustae]]
'''Regio quinta''', una ex undecim [[Regiones Italiae Augustae|regionibus]] in quas divisa est [[Italia]] ab [[Augustus|Augusto]] principe, regiones historicas [[Marchiae|Marchiarum]] et partem [[Aprutium|Aprutii]]comprehendit. Discriptio sic a [[Gaius Plinius Secundus|Plinio Maiore]] in ''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturali historia]]'' recitatur:
:Quinta regio Piceni est, quondam uberrimae multitudinis. CCCLX Picentium in fidem p. R. venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne, ubi nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager Praetutianus Palmensisque, item Castrum Novum, flumen Batinum, Truentum cum amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum, Helvinum, quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit. Cupra oppidum, Castellum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani, Tolentinates, Traienses, Urbesalvia Pollentini. <ref>{{Pnh}} [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/3*.html#110 3.110-111]</ref>