Quantum redactiones paginae "Pagina titularis" differant

Content deleted Content added
Linea 6:
Folium titulare ([[tegmen libri|tegminis libri]] dissimilis) est praecipua pars [[praeliminaria (bibliographia)|praeliminarium]]. Res tam [[recto]] quam [[verso]] folio relatae adhibentur ad instituendum "titulum proprium et usitate, quamquam non necessarie, confirmationem auctoritatis et [[data]] quae ad [[editio]]nem pertinent."<ref>[[Anglice]]: "title proper and usually, though not necessarily, the statement of responsibility and the data relating to publication."</ref><ref>Michael Gorman et Paul W. Winkler, eds., ''Anglo-American Cataloguing Rules,'' ed. 2a (Londinii: Library Association, 1978), 571.</ref> E quibus rebus liber aliquis in catalogis, [[index|indicibus]], adnotationibus aliorum operum citari licet.
 
[[Incunabula]], antiquissimi libri [[impressio|prelo impressi]], fere omnia paginis titularibus carebant. Textus in prima pagina, sine praeliminaribus, incipere solebat. Titulus annusque necnon nomen editoris sive et typographi ad pedem ultimae paginae saepe dabatur (quod datum [[Colophon (litterae)|colophon]] appellatur). Libris paucis eo aevo impressis, quibus neque rubrica ad initium neque titulus in colophonte datur, primis ipsius textus [[vocabulum|verbis]] ("[[incipit]]") agnoscuntur.
 
==Notae==