Quantum redactiones paginae "Regium (Bruttium)" differant
Content deleted Content added
Linea 67:
Plura bella cum vicinis Graecis civitatibus gesserunt ː iam sexto saeculo a.C.n. [[Locri|Locrorum]] socii proelio ad Sagram rivum commisso [[Croton|Crotoniates]] vicerunt. Postea Reginorum tyrannus [[Anaxilaus]] (494-476 a.C.n.) [[Zancle]] potitus est atque nomen illius urbis in Messanam mutavit, maiorum suorum memor qui e Messenia venerant. Tum igitur in utraque ripa [[Fretum Siculum|freti]] dominabatur ac dum [[Syracusae|Syracusanorum]] potentiam reformidat societatem adversus eos cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] iniit. Quibus ad [[Himera|Himeram]] anno [[480 a.C.n.|480]] victis Anaxilaus tyranno Syracusano [[Gelon|Geloni]] oboedire coactus est.
[[Bellum Peloponnesiacum|Bello Peloponnnesiaco]] nonnullam opem Atheniensibus tulerunt Regini<ref>[[Thucydides]] III.86.5</ref> sed paulo post anno [[387 a.C.n.]] Syracusanorum tyrannus [[Dionysius I]] urbem cepit et delevit
Quarto saeculo magna damna ob terrae motum accepisse videtur<ref>Emanuela Guidobono (2000),'Aims and methods in territorial archaeology: possible clues to a strong fourth-century AD earthquake in the Straits of Messina (southern Italy)' in ''The Archaeology of Geological Catastrophes'' ː 45-70. </ref>.
== Praeclari cives ==
|