Quantum redactiones paginae "Tibur" differant

Content deleted Content added
Linea 74:
 
=== Tempora Romana ===
[[Saeculum 1 a.C.n.|Saeculo I a.C.n.]] Tibur per [[Lex Iulia|legem Iuliam]] municipium factum est. Tum [[Hercules|Herculis]] templo nota erat et quia Tiburtinum lapidem producebat e quo [[Augustus (imperator)|Augustus imperator]] Urbem e latericia marmoream fecit. Postea [[Hadrianus (imperator)|imperator Hadrianus]] praeclaram villam ibi aedificavit, cuius vestigia nunc viatores antiquitatis curiosos huc adliciunt.
 
Anno [[338 a.C.n.]] Romani civitatem ceperunt. Exinde civitas est foederata nascentis [[imperium Romanum|imperii Romani]] capitis. Anno [[286 a.C.n.]] [[Marcus Valerius Maximus Potitus]] [[consul]] Romam et Tibur via consulari, quae appellatur [[via Tiburtina|Tiburtina]] connexit. [[Hadrianus (imperator)|Hadrianus]] [[imperator]] exinde ab anno [[118]] usque ad annum [[134]] sub monte Tiburis [[villa Hadriana|villam suam]] aedificavit. Hadriano autem mortuo villa dilabatur. Nonnullorum historicorum sententia imperator [[Aurelianus]] [[Zenobia]]m, postquam imperii orientalis usurpatricem devicerit, anno [[273]] ad Tibur in exilium misit.