Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
m numenum→numenorum &c.
No edit summary
Linea 57:
 
Naturalismus Humeanus in his principiis positus est: philosophiam investigatione empirica subnixam esse; naturam scepticismo obstare:
{{Citatio|Atqui scepticus ratiocinari et credere pergit, licet se ratione suam rationem defendere nequire dicat; eodemque pacto necesse est corpus exstare concedat, etsi contendere nequeat se veritatem huius principii ullo argumento philosophico defendere. Natura enim ei hoc arbitrium non cessit, nam sine dubio putavit maius esse quam ut hoc incertis ratiocinationibus et cogitationibus nostris committat. Hoc quidem nobis quaerendum est: ''Quibus adducimur causis, ut corpus exstare credamus?'' At ineptum est quaerere: ''Estne corpus an non?'', namque hoc nobis—anobis — a Natura coactis—praesumendumcoactis — praesumendum est.<ref>Hume, ''Treatise'' 1.4.2 "Thus the sceptic still continues to reason and believe, even though he asserts that he can’t defend his reason by reason; and by the same rule he must assent to the principle concerning the existence of body, though he can’t claim to maintain its truth by any arguments of philosophy. Nature hasn’t left this to his choice, and has doubtless thought it too important to be trusted to our uncertain reasonings and speculations. We may well ask ‘'What causes induce us to believe in the existence of body?’' but it is pointless to ask '‘Is there body or not?’', because that is something we must — being compelled by Nature — take for granted in all our reasonings."</ref>}}
Putabat igitur Hume philosophiam, nisi resisteret natura nostra, nos ad verum Pyrrhonismum deducere. Utrum res externas exstare credamus an non, natura nobis arbitrium denegavit, nam nostra de rebus externis arbitria nec libera nec voluntaria esse dixit. Facere non possumus, quin res externas exstare credamus.
 
Linea 74:
{{Citatio|Mirum est tam acrem ratiocinatorem non vidisse circulum manifestum in ratiocinatione sua inhaerentem. Nam si facultates nostrae fallaces sint, cur in hac quidem ratiocinatione atque alibi fallere nos non possint? Et si sine testificatione iis confidendum est hic, cur non alibi?<ref>''[[Essays on the Intellectual Powers of Man]]'' E6.7 "It is strange that such a sharp reasoner didn't see that this reasoning obviously involves begging the question. For if our faculties are deceptive, why can’t they deceive us in this reasoning as well as in others? And if they are to be trusted here, without a certificate, why not elsewhere as well?"</ref>}}
 
Apparet igitur aliquam facultatem cognitivam confirmari non posse, si in hoc ad eandem factultatem decurrere debemus. Non quidem de tali agitur circulo vitioso, ut conclusio in sumptionibus inclusa sit, nam nisi facultates cognitivas ponamus certas et fixas esse, veritati conclusionis credere nequeamus. Itaque Hume certam esse praesumit rationem, qua usus facultates cognitivas in dubium vocat. Omnes quidem opiniones nostrae nativis efficiuntur facultatibus, quarum uni (silicet perceptioni) nisi [[fides|fidem]] faciamus, non est, cur aliis—scilicetaliis — scilicet rationi (Hume), experientiae mentali vel conscientiae (Cartesius)—fides — fides fiat. Reid autem concedit facultates nostras fallaces esse. Nihilo minus facere non possumus, quin iis confidamus.
 
== Immanuel Kantius de scepticismo ==
Linea 84:
Nisi praecesserit experientia externa, non eveniet experientia interna. Qua praecedentia epistemologica refutari videtur haec opinio idealistica, ea quae de rebus externis cognoverimus ex ratiocinatione concepta esse. Quae opinio idealistica falsa est, quippe quae principia generalia experiendi violet.
 
Kantius et idealismum et realismum brutum recusavit; realismum brutum dicimus qui externarum rerum cognitionem nostram docet ad structuram harum rerum adcommodari. Quae diiudicatio, interdum cum [[discrimen Copernicanum|discrimine Copernicano]] conlata, philosophiam novae aetatis penitus pervasit. Ut enim supra dictum est, res externas ex rebus internis concludere incertum est; sin autem putemus cognitionem rerum ad earundem structuram adcommodari oportere, numquam, quomodo mundum externum cognoscere possimus, explanare queamus. Itaque cedendum est huic opinioni insigni: necesse est, ut res ad sensuum et intellegentiae nostrae structuram adcommodentur. In idealismo refutando igitur explanandum est, quomodo cognitio rerum externarum immediata obtineri possit. Res spatiotemporales Kantius in intellegentia hominis et facultate sensuum posuit. Tempus enim et spatium re vera formas intellegentiae sensusque esse arbitratus res spatiotemporales ''Erscheinungen'' vel ''[[phaenomenon|phaenomena]]'' appellavit.<ref>Kantius 1796: 136, 202-203 et passim. Pro ''Erscheinungen'' translator ''Criticae'' Fridericus Gottlob Born ''visa'' posuit.</ref> Res autem per se (''an sich'') extra animi facultates exstantes Kantius ''[[numenonnoumenon|numenanoumena]]'' vocavit;<ref>Fridericus Gottlieb Born ''noumenonNoumenon'' scripsitscripsimus cum aliis scriptoribus modernis, nosetsi autemauctores antiqui sine dubio ''numenon'', namscriberent (cf. [[Tertullianus|Tert.]] (''[[Adversus Valentinianos|Adv. Valent.]]'' 7; 9) et [[Martianus Capella|Mart. Cap.]] (''[[De nuptiis philologiae et Mercurii|Nupt.]]'' 2.126), [[vocabulum]]qui Graecum νοῦς '[[mens]], [[cogitatio]]' non ''nous'' sed ''nus'' scripserunt).</ref> et universum numinorumnoumenorum sive mundum liberum absolutumque a sensuum experientia et intellegentia 'rem per se' dixit.<ref>Kantius 1796: 206.</ref> De phaenomenis, quippe quae in mente posita sint, statim conscii sumus; de numinisnoumenis autem, quippe quae separata a mente sint, [[nihil]] scire possumus.
 
Phaenomena et numinanoumena varie intellegi possunt. Kantius phaenomena docuit repraesentationes in mente natas esse, quae statim cognosci possint, cum autem numinanoumena ad veritatem extra mentem exstantem pertineant, quae quodammodo, quales repraesentationes in mente nascantur, determinet. At recentius quidam in hanc opinionem adducti sunt, ut phaenomena et numinanoumena partes essent unius et eiusdem mundi. Nam phaenomenon est res externa utpote quam percipere et cognoscere possimus, sed numenonnoumenon est res externa talis qualis per se ipsa est, a cognitione nostra separata.<ref>Van Cleve 1992: 306-307.</ref> Kantius, quamquam idealismum scepticum reiecit, nihilo minus putabat idealismum quendam accipiendum esse. Qui '''idealismus transcendentalis''' possibilitatem cognitionis explanat ac '''realismum empiricum''' permittit. Qua in doctrina transcendentali res in spatio et tempore obiectae (hoc igitur sensu: externae) statim cognoscuntur. Cum enim spatium et tempus formae cognoscendi sint, mens et intellegendi facultas res in spatio et tempore visas partim construit. De mundo phaenomenali, quippe quae a nobis ipsis efficiatur, statim conscii esse possumus. Kantius scepticismum duobus pertractavit modis, quorum unus argumentum transcendentale est, altera autem ratio in reiectione realismi transcendentalis consistit. Quae rationes, quas Kantius ipse inter se conexas esse putavit, a nonnullis commentatoribus ut distinctae habentur.<ref>ConferCf. Strawson 1966: 15-16.</ref>
 
Argumentis transcendentalibus pertractantur condiciones quibus [[experientia]] [[cognitio]] [[lingua]] et cetera fieri possunt. Huiusmodi argumenta ad scepticismum refutandum adplicata ab aliqua proficiscitur sumptione, quae etiam sceticoaccipia sceptico accipi posse videatur. Deinde demonstratur veritas huiusmodi sumptionis posita esse in necessaria aliqua condicione quae cum aliqua thesi a sceptico exhibita discrepet. Quod igitur argumentum significere videtur scepticismum vi et sensu carere.<ref>Walker 1989: 58.</ref> Exemplo est scepticismus Cartesianus, qui docet mentis condiciones statim certoque cognosci posse, sed negat mundum externum cognosci posse. Dixit autem Kantius cognitionem internam fieri non posse nisi experientiam vel mundi cognitionem habeamus. Itaque scepticismus Cartesianus, cum hoc neget, se ipsum refutare videtur. Sed fieri potest, ut argumenta transcendentalia inefficacia sint contra scepticismum.<ref>Stroud 1968; Strawson 1985.</ref> Realismus enim transcendentalis docet non solum tempus spatiumque sed etiam res in tempore spatioque a sensu intellectuque nostro separata exstare; quas res per se exstantes nihilo minus statim cognosci posse. Hic autem intellegi non potest, quomodo hae res quae igitur extra nos sunt sensu transcendentali, statim cognoscere possimus. Nam si nihil nisi repraesentationes sint, exsistentia rerum externaum in dubio relinquatur, nam fieri potest, ut ex sensuum ludificatione exsistant. Cum igitur realismus transcendentalis ad scepticismum ducere videretur, Kantius ad idealismum transcendentalem confugit. Quo ultimo refugio scepticismum evitare conatus est.
 
Dubium non est, quin Kantius magnopere ad philosophiam contulerit. Itaque complures philosophi posteriores idealismo transcendentall faverunt, cui quidem saepe [[relativismus|relativismum]] addiderunt, doctrinam a Kantio alienam. Cum enim KantiiusKantius intellegendi categorias proferret, sine quibus neque experientia nec cogitatio fieri possent, Kantiani posteriores scepticismum ita fere vitant, ut has categorias per linguas nationesque variare putent.<ref>E.g. Putnam 1981: 40; Devitt 1991: 235.</ref>
 
== De paradoxis scepticis ==
Iam Cartesius argumentum "daemonii malevoli" protulit. Quod argumentum posterius mutata forma ita fere narrari solet:<ref>Cf. Unger 1976; Nozick 1981: 167; Putnam 1981: 5–6; Pollock 1987: 1–3.</ref>
{{Citatio|Ego sum cerebrum a medico quopiam experimentis gaudenti in poculo nutritorio positum. Talem vitam "pocularem" nunc vivo [[electrodus|electrodis]] cum computatro efficaci coniunctus, perperam persuasum habens me in prasenti ad computatrum sedentem has lineas exarare. Nam abhinc menses sex chirurgus iste malevolus arte sua, cum me aliquo pharmaco sopiisset, cerebrum meum dempserat. Deinde omnes experientias et de me ipso deque mundo opiniones in me inseverat, et quidem tanta sollertia, ut nihil novi animadverterem. Immo, profecto nihil accidisse credo. Vitam solitam degere videor.}}
 
Magnum dubium non est, quin haec cum eo quod ratione dici potest congruat. Me esse cerebrum in poculo nutritorio depositum ullone modo negare possum? Ullane ratione scire possum, an vere in has angustias inciderim? Non posse videor. Hic sum hasque lineas scribo, quamquam—negarequamquam — negare nequeo!—fieri — fieri potest, ut cerebrum in poculo delitescens iaceam. Quodsi res vere ita se habeat, ne hoc quidem sciam. In scepticismum inruere videmur.
 
De [[scientia (declarativa)|scientiae]] intellectu agi videtur. Estne scientia ita intellegenda, ut omnem errorem excludat? Itaque si quid scio, fieri non potest, ut errem? Quae postulatio gravi condicione scientiam onerat, nam arduum est tantam parare scientiam, quae omni vacet errore. Constat lucem e stella remota emanantem permultis demum post annis oculis nostris apparere. Verum tamen accidere potest, ut, ubi primum stella illa in conspectum venerit, non iam exstet, quamvis eam exstare confidamus.<ref>Cf. Russell 1921: 133-136.</ref> Ergo fieri potest, ut erremus. Nisi intellectum scientiae relaxamus, facere non possumus, quin scepticismum accipiamus. Sin autem [[fallibilitas|fallibilitatem]] scientiae nostrae acccipimus, argumentum scepticum hoc modo proferre possumus:
Linea 157:
* Malcolm, N. (1963) ''Knowledge and Certainty.'' Prentice-Hall.
* Murdoch, Dugald (1999) The Cartesian Circle, ''Philosophical Review'' 108: 221–44.
* Nozick, Robert (1981) ''Philosophical Explanations.'' Cantabrigiae Massachusettae: HarvaedHarvard Universisty Press.
* Owens, David (2000) Scepticisms: Descartes and Hume. ''Proceedings of the Aristotelian Society'' 74 Suppl: 119–42119–142.
* Pollock, John L. (1987) ''Contemporary Theories of Knowledge.'' Hutchinson.
* Popkin, Richard (2003) ''The History of Scepticism from Savonarola to Bayle.'' Oxoniae: Oxford University Press.
Linea 179:
* Van Cleve, James (2014) Noumenal/phenomenal, ''A Companion to Epistemology. Second Edition'', ed. Jonathan Dancy & Ernest Sosa & Matthias Steup, 552–53. Wiley-Blackwell.
* Walker, Ralph Ch. S. (1989) Transcendental Arguments and Scepticism, ''Arguments from Kant'', ed. E. Schaper & W. Vossenkuhl. Blackwell.
* Walker, Ralph Ch. S. (2006) Kant and transcendental arguments, ''The Cambridge Companion to Kant an Modern Philosophy,'' edidit Paul Guyer, 238–68. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
* Yolton, John W. (1984) ''Perceptual Acquaintance from Descartes to Reid.'' University of Minnesota Press.