Quantum redactiones paginae "Christianus Hugenius" differant

Summarium vacuum
m (+Bib)
'''Christianus Hugenius''' (natus ''[[:nl:Christiaan Huygens|Christiaan Huygens]]'' [[Haga]]e die [[14 Aprilis]] [[1629]], [[Constantinus Hugenius|Constantino Hugenio]] patre; mortuus ibidem die [[8 Iulii]] [[1695]]), fuit [[physica|physicus]], [[mathematicus]], [[astronomus]], et [[inventor]] [[Batavia|Batavus]], qui unus e maximis [[scientia (ratio)|scientiae peritis]] maiorque homo in [[revolutio scientifica|revolutione scientifica]] late aestimatur. In rebus physicis, fundamenta [[disciplina]]rum [[optica]]e [[mechanica]]eque iecit, cum astronomus plerumque studiis [[anuli Saturni|anulorum Saturni]] [[Titan (satelles)|Titanisque]] eius [[luna]]e repertae innotesceret. Inventor designationem [[telescopium|telescopii]] meliorem fecit, [[lens ocularis|lente oculari]] Hugeniano ficto. Eius autem [[inventio]] maximi momenti est [[horologium pendulare]], anno [[1656]] excogitatum, [[horologium]] paene trecentos annos accuratissimum. Quia primus formulas mathematicas ad [[leges physicae]] describendas adhibuit, appellatus est primus [[physica theoretica|physicus theoreticus]] et conditor [[physica mathematica|physicae mathematicae]].<ref>Dijksterhuis 1950.</ref><ref>Andriesse 2005: 6.</ref>
 
[[Lumen]] ex [[unda|undis]] consistere proposuit. Propagationem undarum per undulis sphaericalibus docuit in suo [[principio Hugeniano]]. Anno [[1665]] [[Saturnus (planeta)|Saturni]] anulos et [[Titan (satelles)|Titanem]] [[satelles|satellitem]] invenit, quorum illos anno [[1656|insequenti]] didicit ex lapidibus compositos esse.
 
Hortato [[Blasius Pascalis|Blasio Pascale]], Hugenius librum de theoria [[probabilitas|probabilitatis]] scripsit, annoque [[1657]] in lucem dedit.
235

recensiones