Quantum redactiones paginae "Turdetani" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Iberia 300BC-en.svg|thumb|Hispania antiqua ante Romanos, Turdetani caeruleo colore insignes sunt.]]
'''Turdetani''' fuerunt [[natio]] [[Iberia|Iberica]] [[Hispania]]e antiquae quae [[Baetica|Baeticam]] in utraque ripa fluminis [[Baetis]] incolebat. Doctissimi [[Hispani|Hispanorum]] habebantur quia primi [[littera|litteris]] usi erant, fortasse iam [[saeculum 5 a.C.n.|quinto saeculo a.C.n.]], quod [[abecedarium Tartessiacum]] hodie dicitur.<ref>F. Oroz Arizcuren, ''[http://binadi.oaistore.es/opac/ficha.php?informatico=00011162MO&codopac=OPBIN&idpag=1202295408 Observaciones sobre la escritura bástulo-turdetana]'', 1971.</ref> Praeterea vestustos rerum gestarum [[annales|annales]] et [[lex|leges]] [[versus|numerose]] conditas aliaque [[poema]]ta servabant. Etenim ibi fuerat antiqua [[civitas]] [[Tartessus|Tartessos]] ab [[Herodotus|Herodoto]] celebrata quae [[commercium|commercii]] necessitudinibus cum [[Graeci antiqui|Graecis]] primo ac deinde cum [[Carthago|Carthaginiensibus]] coniuncta erat. Idem populus atque Turduli fuisse videntur,<ref>F. Lasserre, nota ad [[Strabo]] III.1.6 in editione [[Collection des Universités de France]]. Exempli gratia [[Plinius Maior]] (III.8 et 13-14) Turdulos tantum, nusquam Turdetanos memorat.</ref>, etsi a nonnullis [[auctor]]ibus distinguuntur. Certe beatissimam Hispaniae [[regio]]nem incolebant, in qua multae [[urbs|urbes]] et [[colonia Romana|coloniae]] [[Roma antiqua|Romanae]] postea aedificatae sunt. Praeter enim miram agrorum fecunditatem [[metallum|metallis]] quoque in vicinis montanis [[aurum|auri]], [[argentum|argenti]], [[aes|aeris]] abundabat.
 
== Historia ==