Quantum redactiones paginae "Pompelo" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 4:
 
== Historia ==
[[Cn. Pompeius Magnus|Gnaeus Pompeius Magnus]] urbem anno [[74 a.C.n.]] condidit in [[Iter ab Asturica Burdigalam|itinere ab Asturica Burdigalam]]. Urbi illo tempore erat nomen ''Pompeii Polis'' (ex Pompeio appellatum), secundum [[Strabo|Strabonem]] geographum Graecum''<ref>[[Strabo]], [[Geographica (Strabo)|Geogr]]. III.4.10</ref>''. Multos annos usque ad tempora [[Visigothi|Visigothorum]] fuit maxima [[Vascones|Vasconum]] urbs. Post cladem [[Rodericus (rex Visigothorum)|regis Roderici]], urbs fuit praesidium Vasconum contra [[Mauri|Mauros]] et [[Franci|Francos]], qui urbem vastaverunt anno [[778]] (et tunc victi sunt Franci apud [[Proelium apud Rozaballes|Rozaballes]]). Ibi, [[regnum Navarrae|regnum]] creaverunt Pompelonenses anno [[824]], [[Eneco Arista|Enecone Arista]] duce.
 
Anno [[1423]], Pompelonenses in singulam urbem coniuncti sunt ob [[Privilegium Unionis (Navarra)|Privilegium Unionis]], quia antea erat Pampilona in burgos tres divisa (viculum Sancti Nicolai, burgum Sancti Saturnini, urbem Navarreriae). Ex hac unione provenit nomen vasconice urbis ''Iruñea,'' ex verbis vasconicis ''hiru ona'' ('tres boni', quae burgos tres ex quibus erat urbs composita attingunt).