Quantum redactiones paginae "Decimus Iunius Brutus Callaicus" differant

Content deleted Content added
Katxis (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 6:
 
== Cursus honorum ==
Anno [[138 a.C.n.]] una cum [[Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio|Publio Cornelio Scipione Nasica Serapione]] consul erat. Ambo consules breve tempus a [[tribunus plebis|tribunis plebis]] incarcerati sunt, quod dilectionem habens nemini pepercissent. Deinde in Hispania contra Lusitanos certavit, militibus [[Viriathus|Viriathi]] agros divisit, atque proconsul [[Hispania Ulterior|Hispaniae Ulterioris]] factus est. Deinde anno [[137 a.C.n.]] Callaicos gentem vicit, anno [[136 a.C.n.|136]] collegam [[Marcus Aemilius Lepidus Porcina|Marcum Aemilium Lepidum Porcinam]] in [[Hispania Citerior]]e frustra adiuvit contra Vaccaeos<ref>[[Appianus Alexandrinus]], ''Iberica'' 80-82</ref>. Deinde in patriam rediit atque triumphavit et cognomen ''Callaicus'' accepit<ref>[[Strabo]] III.3.2 et 4.</ref>. Anno [[129 a.C.n.|129]] legatus [[Gaius Sempronius Tuditanus (consul 129 a.C.n.)|Gaii Sempronii Tuditani]] consulis in [[Illyricum|Illyrico]] fuit<ref>[[Titus Livius]], ''Periochae'' LIX</ref>. Anno [[121 a.C.n.]] [[Lucius Opimius|Lucium Opimium]] consulem contra [[Gaius Sempronius Gracchus|Gaium Sempronium Gracchum]] [[Tribunus plebis|tribunum plebis]] adiuvit<ref>[[Orosius]] V 12,7</ref>. Praeterea [[augur]] erat<ref>Marcus Tullius Cicero, ''Laelius de amicitia'' 7</ref> et [[Lucius Accius|Lucio Accio]] poetae favit, cuius epigrammata in templo [[Mars (deus)|Martis]] a se aedificato inscribi iussit<ref>[[Marcus Tullius Cicero]], ''pro Archia poeta'' 27; ''de legibus'' 2, 54; ''Brutus 107''; Valerius Maximus VIII 14, 2.</ref>.
 
== Bibliographia ==