Quantum redactiones paginae "Septem dormientes" differant

m
,, → ,
(Fontes multiplices melius erit in bibliographia citare: OK? Fontem mediaevalem Latinam addidi)
m (,, → ,)
'''Septem dormientes''' sunt grex septem iuvenum [[Ephesus|Ephesi]] natorum [[Imperium Romanum|temporibus imperatorum Romanorum]]; ne in [[persecutio Christianorum|persecutione Christianorum]] idola venerari cogerentur, in specu se abdiderunt et post saecula vivi reperti sunt. In ecclesia[[Ecclesia catholicaCatholica]] sancti habentur.
 
== De legenda ==
Anno 251 anno [[Decius]] persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est. Ibi tot Christiani,, qui timore[[timor]]e permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in [[Legenda aurea|Legenda Aurea]] [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]] traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum ex eis in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.
Anno 251 anno [[Decius]] persecutionem indictam scrutaturus Ephesum itineratus est.
Ibi tot Christiani,, qui timore permoti se occultaverant, investigati et supplicio affecti sunt, ut sub pondere cadaverum coacervatorum moenia iam irruere inciperent. Septem autem nobilibus e turba famulorum Decii, ut erant aetate iuvenili, imperator facultatem se ad deos veteres convertendi dedit. Nomina eorum, ut in [[Legenda aurea|Legenda Aurea]] [[Iacobus de Voragine|Iacobi de Voragine]] traditur, erant Maximianus, Malchus, Marcianus, Dionysius, Iohannes, Serapion et Constantinus. Illi autem consilium ceperunt, ut in specu quodam delitescerent in fide sua fideliter manentes. Illinc ergo unum ex eis in urbem miserunt, ut cibaria necessaria emeret. Qui ex urbe rursus fugere coactus infecta re ad sodales revertit. Postquam cum omnium comploratione cibum suum tenuem comederunt, deum orantes, ut sese contra iram persecutorum tutaretur, animasque suas deo commendantes demum indormiverunt. Decius de fuga certior factus eos vivos putans ostium speluncae lapidibus iussit occludi.
 
Cum duobus saeculis post, imperatore [[Theodosius II|Theodosio II]] regnante, rustici eos lapides, quibus ad stabulum erigendum sibi opus esset, ab ingressu specus illius deprompsissent, hi septem dei gratia ad vitam rursus experrecti sunt. Unam solam noctem credentes se perdormivisse, Malchum, ut famem depellerent, ut panem emeret, denuo in urbem miserunt. Qui cum nummum imperatoris Decii porrexisset, ut fraudator statim ad episcopum et magistratus deductus est. Cum coram eis rem revelavisset, episcopus arcessito imperatore una cum populo frequente specum adiit. Ibi valde mirati deo pro tanto miraculo gratias egerunt. Id enim signum iudicaverunt resurrectionis mortuorum, quam negantes illis temporibus [[haereticus|haeretici]] quidam in publicum prodierant. Illi septem autem tunc somno consopiti sempiterno placide obdormiverunt.
 
== De veneratione ==
Dies feriae septem sanctorum apud christianos ritus latini solito [[27 Iunii]], apud christisanos byzantinos [[23 Octobris]] est. Invocantur a laborantibus febri et insomnia, etiam a nautis.
 
Ex antiquitate et [[medium aevum|medio aevo]] multae picturae horum iuvenum exstant. [[Religio Islamica|Musulmanis]] sunt etiam nonnulla [[delubrum|delubra]] illorum septem veneratione et peregrinatione digna - verisimiliter quia de certo speluncae loco nihil habent traditum - inter quae illud temporibus [[Mahometus|Mahometi]] in urbe [[Petra]] aedificatum excellit. Contra in mundo christiano ecclesiae eis dedicatae rarissime inveniuntur: una Ephesi apud specum, in Europa omnino duae. Altera est ecclesiola ''septem sanctorum'' (francisce ''Sept-Saints'') apud [[Vieux-Marché]] in [[Armorica]] sita, altera ''ecclesia septem dormientium'' (theodisce ''Siebenschläferkirche'') in vico Rotthof, pertinente ad commune ''Ruhstorf an der Rott'' [[Dioecesis Passaviensis|dioeceseos Passaviensis]] in [[Bavaria inferior]]e. Hic ab aetate [[barocus|barocca]] cultus septem dormientium patronos primitivos dictae ecclesiae, sanctos [[Petrus|Petrum]] et [[Paulus|Paulum]], paene neglectos reddiderunt.
98 634

recensiones