Quantum redactiones paginae "Domus Aurea" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10:
|genus=[[Domus principalis]]
|}}
[[Fasciculus:Baths of Traianus over Domus Aurea.jpg|thumb|upright=1.5|Domus Aurea partim sub amphitheatrothermis FlavioTraiani iacet.]]
 
'''Domus Aurea''' [[imperator]]is [[Nero (imperator)|Neronis]] testimonium dat tam ad potestatem et humanitatem [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] quam ad casum eius. Circa locum ubi hodie stat [[Amphitheatrum Flavium]], Nero suum "rus in [[urbs|urbe]]" [[aedificium|aedificandum]] curavit, [[lacus|lacu]], [[vinum|vineis]], [[tholus|tholo]]que [[aureus|aureo]] praeditum. Cum trecentis cameris, eleganter ornatis, [[domus]] Neroni locum pro festivitatibus magnis dedit. Mortuo autem imperatore, domus imperfecta iacebat. [[Otho (imperator)|Otho]] igitur "nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream Domum,"<ref>[[Suetonius]], ''[[De vita Caesarum]]'' "Otho" 7.1.</ref> quae res pro certo infecta manebat, [[bellum|bellis]] mox inter Othonem, Vitellium, Vespasianum saevientibus. Imperatoribus [[gens Flavia|Flaviis]], qui [[Domus Flavia|Domum Flaviam]] construi iusserunt, Domus Aurea adhibita est in fundamenta [[Thermae Traiani|Thermarum Traiani]], ut in oblivione iaceret. [[Saeculum 15|Saeculo tamen quinto decimo]], domus iterum est inventa sub thermis, et decorationes eius, ''grottesca'' dictae, ad formandam [[pictura|pictoralem]] illius temporis [[ars|artem]] serviverunt. Nostra aetate relicta domus Neronianae effossa visere licet; sed cum illis temporibus villa grandissima late circumspiciendi libertatem praebuerit, hodie [[conclave|conclavia]] subterranea sunt, obscura, fenestris carentia.