Quantum redactiones paginae "Spintria" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 16:
 
Bonus Simonetta et Laurentius Riva non idem ac Buttrey putabant. Existimabant figuras magni momenti esse, itaque tesseras cum effigiebus in rationem non retinuerunt. Litteram A quam quidam nummi ferebant abbreviationem esse censent pro vocabulo ''As'' aut ''Asses''; ergo spintriis ad pretium solvendum usi essent. Nam antiqui scriptores commemorant non solum Tiberium, sed etiam alios Caesares prohibuisse, ne nummi – qui omnes effigiem suam ostendebant - in lupanari tenerentur. Sic spintriae tesserae fuissent, quae venumdarentur viris lupanar ingredientibus. Simonetta et Riva, spintrias, secundum speciem earum, in tres partes diviserunt, adductis in rationem eis quae antiqui scriptores commemorant, et eas in ordine temporum disposuerunt. Tiberio regnante, iam erant plumbeae ''tesserae'' hunc ad scopum; hae ab ipsis lupanaribus percussae essent. Spintriae vero stricto sensu non ante Flavianos regnantes editae sunt.
 
<!--
Sic Simonetta et Riva, coniecerunt [[Vespasianus|Vespasiani]] officinae spintrias aeneas emisisse, quae rurusus in publico '''commutabantur''' cum pecunia, ut Caesar tributum exigere posset.

<!--Post [[Domitianus|Domitianum]], nihil probat spintrias iam in usu fuisse.

Auctores conantur suam interpretationem corrobare subsidiis scriptis quae ''numismata'' et ''tesseras nummerarias'' commemorant. Inscriptio "AVG" refertur ad ''ludos Augustales'', quorum publica celebratio erat, nam '''in tali contextu''', ie in coniunctione cum venereis imaginibus, hoc verbum Caesarem ipsum significare non potuisset. '''Imprimis''', haec interpretatio historicalis non valide comprobatur.
 
Non bonae scientiae est assumere imagines venereas cum quaesto meretricio tam arte coniungi.