Quantum redactiones paginae "Spintria" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 8:
Quamvis pecunia antiqua crebre facileque inveniatur, hae tesserae sunt perrarae, et, quo rariores, eo ardentius exquiruntur ab iis qui nummos colligunt. Bonus Simonetta et Laurentius Riva, in opere anno 1981 edito,<ref>Le Tessere erotiche romane, spintriae, quando ed a che scopo sono state coniate, 46 p., Lugano, Gaggini-Bizzozero, 1981</ref> 184 tesseras adhuc cognitas scrutaverunt, quae spintriae habentur. Magna pars harum rotundarum tesserarum, 20-23 mm diametro, ex [[aes|aere]] sunt, nonnullae etiam ex [[oricalchus|oricalcho]]. Nobis cognoscuntur spintriarum varia genera, numero quindecim, quorum in recta fronte videre poteris libidines duorum hominum, in aversa fronte autem numeros, praecipue ab uno usque ad sedecim, cinctos linea punctisve circuli formam adfectantibus, quae decora cinguntur corona. In multis spintriis etiam littera ''A'' ante numeros II, IIII, vel VIII inscribitur. Incertum est num in his spintriis numerandi sint pauci nummi ex aere qui non solitos duos, sed unum hominem tantum ostendunt; nam rem quamdam veneream describunt, ut nudam mulierem, [[Pan (deus)|Pan]] deum mentula erecta, vel alia. Sunt etiam spintriae quorum recta [[facies]] effigiem alicuius, nec res venereas ullas monstrat.
 
<!--
== Interpretationes ==
Quomodo spintriis uterentur, hoc adhuc non satis constat. Ezechiel Spanheim, 17° saeculo, unus e primis qui spintrias in manu tenuerunt, censuit eas res esse quae spectatoribus dabantur ut in theatrum intrare eis liceret, quod antiqua scripta commemorant. Postea alia consilia nata sunt. Nam sunt qui tradant eas tesseras ad thermas vel theatrum intrandum; vel etiam usui fuisse in [[Lupanar|lupanaribus]], quia in averso pretium ostendatur rei ipsius quae clienti offeretur. Nunc multi e viris doctis credunt antiquos has tesseras vel ad ludum aliquem, vel ut ingressus in lupanar permitteretur usurpavisse.
 
[[Theodore V. Buttrey, Jr.|Theodorus V. Buttrey]] spintrias, in libello anno 1973 edito, in latiore contextu perscrutatur: ''eroticis tesseris'' insuper adiungit eas quae deos vel effigies ostendunt.
Line 30 ⟶ 29:
Non volebat adfirmare talem vel talem usum has res habuisse, sed negavit necessariam esse coniunctionem inter usum et imagines, quod praecipue faciunt ei qui censent eas in lupanaribus usui fuisse; credebat antiquos probablius eis ad ludendum usos esse.
 
<!--
Bonus Simonetta et Laurentius Riva non idem ac Buttrey putabant.