Quantum redactiones paginae "Philippus (tetrarches)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Judea after Herod.png|thumb|Herodis Magni regnum ab Augusto divisum ː septentrionalis et orientalis pars Philippo obvenit, colore [[Aurantius|aurantico]] tincta.]]
'''Philippus''', nonnumquam etiam '''Herodes Philippus'''<ref>Sed haec appellatio non antiqua videtur.</ref> dictus, mortuus anno [[34]]<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.106</ref> , ex ultimo testamento patris<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.188-190</ref>, regis [[Herodes Magnus|Herodis Magni]], ab [[Octavianus|imperatore Romano Augusto]] confirmato<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.317-321</ref> fuit [[Tetrarchia|tetrarches]] Trachonitidis, Gaulanitidis, Bataneae, Auranitidis, Paniadis ab anno [[4 a.C.n.]] usque ad 34 p.C.n. ; quae regiones omnes ultra [[Iordanes (flumen)|Iordanum flumen]] sitae pars orientalis et septentrionalis regni paterni fuerant. Reditus annuus huius agri centum [[Talentum|talentorum]] a Flavio Iosepho aestimabatur<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 17.319</ref>, minor erat igitur quam partium fratribus adsignatarum (600 talentorum [[Herodes Archelaus|Herodi Archelao]], 200 talentorum [[Herodes Antipas|Herodi Antipae]])
== De familiaribus necessitudinibus ==
Philippus erat filius Herodis Magni et unius e multis uxoribus, [[Hierosolyma|Hierosolymitanae]] Cleopatrae. Ipse uxorem duxit Salomen, filiam semifratris Herodis Phlippi<ref>''[[Antiquitates Iudaicae]]'' 18.137</ref> (ille Philippus erat filius Herodis Magni et Mariammae II, filiae summi sacerdotis Simonis). Liberi eis non fuere. In [[Evangelium secundum Marcum|evangelio secundum Marcum]]<ref>VI.17.</ref> Philippus cum semifratre Herode Antipa confunditur, ut qui [[Ioannes Baptista|Ioannem Baptistam]] decollari iusserit.