Quantum redactiones paginae "Antipater (Herodis Magni pater)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Judea na Pompeius.PNG|thumb|Idumaea et Iudaea tempore Hyrcani II et Antopatris.]]
'''Antipater''' (mortuus [[43 a.C.n.]]) fuit vir nobilis [[Idumaea|Idumaeus]], strenuus et fortis, qui dum [[Hyrcanus II|Hyrcani II]] partes adversus fratrem [[Aristobulus II|Aristobulum II]] (qui de regno in Iudaea inter se certabant) suscipit, in primis etiam patrocinio Romanorum semper adfectando ad maximam potentiam pervenit atque ita filio [[Herodes Magnus|Herodi]] viam ad regnum Iudaeorum aperuitstravit.
 
Nam postquam anno [[63 a.C.n.]] [[Pompeius|Pompeio]] persuasit ut expugnatis [[Hierosolyma|Hierosolymis]] summum sacerdotium Hyrcano redderet nec Iudaeam novae [[Syria (provincia Romana)|provinciae Syriae]] assignaret, adstantium Romanorum consiliis adsentiri non desiit ac sine damno a Pompeio ad Caesarem, a Caesare ad [[Gaius Cassius Longinus|Gaium Cassium]] transiit. Ita paulatim potentia augebatur et titulos sibi et filiis Phasaeli Herodique cumulabat eo magis quod Hyrcanus ignava indole erat et Idumaeorum militum exercitum sibi devotumdevotorum ad manum habebat.
 
At simul multis [[Iudaei|Iudaeis]] maximo odio erat quia Idumaei secundo saeculo tantum a [[Iohannes Hyrcanus I|Iohanne Hyrcano I]] ad [[Iudaismus|iudaismum]] conversi erant ː "semiiudaeum" esse Antipatrem existimabant et indignabantur quod sub specioso nomine Hyrcani II ipse Hierosolymis regnaret. Nec mirum igitur si Antipater anno [[43 a.C.n.]] inter civilia bella Romanorum ab amico quodam Hyrcani, Malicho nomine, interfectus est. Nihilominus potentiam suam et Romanorum societatem filiis velut hereditatem reliquit. Paulo post ipso Cassio milites ministrante Herodes mortem patris ulcisci potuit.