Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Petrarca-Meister 001.jpg|thumb|400px|'''''Pyrrho sub procella vectus.''''' [[Posidonius Apameus|Posidonius]] apud [[Diogenes Laertius|Diogenem Laertium]] (9.11.68) narrat Pyrrhonem, primum scepticum, cum navis qua vehebatur gravi procella quassaretur, vectoribus sollicitatis ostendisse porcum secure manducantem, exemplar [[ataraxia]]e vel tranquillitatis animi. (Pictura a [[Petrarcameister]], qui dicitur, facta.)]]
 
'''Scepticismus'''<ref name="Axters1937">Axters, S. (1937) ''Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch.'' Antwerpen: Geloofsverdediging.</ref> (ab adiectivo [[Lingua Graeca antiqua|Graeco]] {{Polytonic|σκεπτικός}} 'deliberabundus') est [[epistemologia]]e doctrina, cuius adsectatores negant fieri posse, ut quicquam certe sciri aut iusta opinione concipi possit. In epistemologia enim inquiritur, quid homini credendum sit sivean non credendum, quae opiniones iusto iure haberi possint. Itaque scepticorum est negare hominum de aliquaulla re opiniones iusto iure conceptas esse. Scepticismi genera haec sunt: locale et universale. '''Scepticismus localis''' est, cum vera [[scientia (declarativa)|scientia]] hominis in [[dubium]] adducitur, sive negatur fieri posse, ut opiniones de mundo externo, praeteritis, futuris, adfectibus aliorum hominum, [[Deus|Deo]], rebus moralibus, etc. iusto iure concipi possint. Quae dubia localia habere sapientis est, nam constat esse res, quas cognoscere nequeamus. Paucissimi autem sunt, qui '''scepticismum universalem''' accipere velint, nam sibi contradicere videntur, qui hominem nihil de quaquamulla re scire posse dicant. Una tantum species scepticismi universalis adprobari potest, scilicet [[fallibilismus]], qui omnes opiniones, quas umquam habeamus, quam incertissimas esse docet: fieri posse, ut falsae sint. Negat igitur fallibilista possibilitatem certitudinis, quamquam sciendi aut iusto iure opinandi facultatem non negat.
[[Fasciculus:Gerard van Honthorst 003.jpg|thumb|left|Thomas scepticus. (Pictura a [[Gerard van Honthors|Gerardo van Honthors]] ante annum 1650 facta.)]]
'''[[Scepticismus scientificus]]''' est positio epistemologica eorum, qui [[veritas|veritatem]] propositorum adeo dubitant, donec eam ratione [[scientia (ratio)|scientifica]] probare possint. Nam sceptici scientifici re ipsa incumbunt theoriis palam rescindendis, quas putant [[theoria falsa|falsas]] esse, atque operam impendunt ingeniis hominum ad [[cogitatio critica|cogitationem criticam]] formandis.