Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis [[Alexander Iannaeus|Alexandri Iannaei]] et reginae [[Salome Alexandra|Salomae Alexandrae]]. Cum pater anno [[76 a.C.n.]] obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse ab historico [[Flavius Iosephus|Iosepho]] dicitur quia indole segni et ignavo erat, potentiae parum cupidus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.109 ː ''ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων'' et ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XIII.408 ː ''τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ'' et 407 ''ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς''.</ref>. Contra Aristobulus erat vir fortis, audax, regnandi cupidus<ref>''BI'' I.109 et 117 ''θερμός'' dicitur. ''Ant. Iud.'' XIII.407 ''δραστήριος'' et ''θαρσαλέος''</ref>. Multos fautores habebat cum ob virtutem vere regiam<ref>''Ant. Iud.'' XIV.97 ː ''ἀνὴρ λαμπρὸς καὶ μεγαλόψυχος''</ref> tum etiam quia [[Sadducaei]] cum eo faciebant quibus ut pater favebat ; contra inimicos [[Pharisaei|Pharisaeos]] habebat quorum consiliis mater Iudaeos regebat. Itaque vivente adhuc matre praesidiis suis oppida regni occupabat et statim mortua ([[67 a.C.n.]]) se ipse regem declarat et bellum fratri indicit.
 
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope [[Iericho|Ierichuntem]] vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta observasset nisi [[Antipater (Herodis Magni pater)|Antipater]], vir fortis et strenuus e nobilibus [[Idumaea|Idumaeis]], qui Aristobulum oderat et regnantem timebat, Hyrcano persuasisset ut [[Petra (urbs antiqua)|Petram]] apud [[Nabataei|Nabataeorum]]<ref>Quos Flavius Iosephus Arabes appellare solet.</ref> regem [[Aretas III|Aretan III]], quicum amicitiae necessitudine obstrictus erat, confugeret et societatem cum eo adversus fratrem coniungeret<ref>''BI'' I.123-126. ''Ant. Iud.'' XIV.8-19</ref>.
[[Fasciculus:Hasmoneese rijk.PNG|thumb|Regnum Aristobuli II post matris mortem, ante Romanorum adventum]]
Antipater et Aretas iam Aristobulum Hierosolymis obsidebant cum legatus Pompei [[Marcus Aemilius Scaurus (iunior)|Aemilius Scaurus]] in regionem advenit (nam tum Romani Pompeio duce cum [[Tigranes Magnus|Tigrane]] [[Armenia|Armeniorum]] rege bellum gerebant). Qui causa amborum fratrum audita et accepta pecunia secundum Aristobulum iudicavit. Nabataei domum reverti coacti sunt, quos insuper in itinere lacessebat Aristobulus ita ut multi perierint. Mox ipse Pompeius in Iudaeam pervenit atque auditis fratribus litem de integro decidit. Quia fautores Aristobuli portas Hierosolymitanas ei aperire recusabant, eorum regem in vincula coniecit et [[Templum Hierosolymitanum|templum]] vi expugnavit ([[63 a.C.n.]]). Vix Hyrcani et Antipatris precibus concessit ne templum diriperetur aut incenderetur. Tum Hyrcanum in summum sacerdotium et priorem dignitatem restituit quidem sed finibus regni paterni plures urbes et pagos ademit et tributum quotannis solvendum ei imposuit. Nec Iudaea regnum sui iuris fuit quia Hyrcanus rex appellatus non est. Re vera potentia in posterum penes Antipatrem erat qui et ipse Romanis oboediens erat eo magis quo [[Syria (provincia Romana)|provincia Syria]] nuper creata proxime supersederet. Aristobulus vero a Pompeio captivus cum liberis Romam abductus ut [[Triumphus|triumphum]] ornarent<ref>''BI'' I.127-158. ''Ant. Iud.'' XIV.19-79</ref>.