Quantum redactiones paginae "Aristobulus II" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q359679 sunt
No edit summary
Linea 3:
 
Hasmonaeorum stirpe ortus Aristobulus erat filius minor regis [[Alexander Iannaeus|Alexandri Iannaei]] et reginae [[Salome Alexandra|Salomae Alexandrae]]. Cum pater anno [[76 a.C.n.]] obiit mater, quamvis femina, ei successit in regnum et filium maiorem Hyrcanum summum sacerdotem fecit. Eum elegisse a [[Flavius Iosephus|Iosepho]] dicitur quia indole segni et ignavo erat, potentiae parum cupidus ita ut nulli impedimento sibi regnare volenti fieret<ref>''[[De bello Iudaico|BI]]'' I.109 ː ''ὄντα νωθέστερον ἢ ὥστε ἐνοχλεῖν περὶ τῶν ὅλων'' et ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' XIII.408 ː ''τὸ ἄπραγμον αὐτοῦ'' et 407 ''ἀσθενὴς πράγματα διοικεῖν καὶ βίον ἡσύχιον μᾶλλον ἠγαπηκώς''.</ref>. Contra Aristobulus erat vir fortis, audax, regnandi cupidus<ref>''BI'' I.109 et 117 ''θερμός'' dicitur. ''Ant. Iud.'' XIII.407 ''δραστήριος'' et ''θαρσαλέος''</ref>. Multos fautores habebat cum ob virtutem vere regiam tum quia [[Sadducaei]] cum eo faciebant quibus ut pater favebat ; contra inimicos [[Pharisaei|Pharisaeos]] habebat quorum consiliis mater Iudaeos regebat. Itaque vivente adhuc matre praesidiis suis oppida regni occupabat et statim mortua (67 a.C.n.) se ipse regem declarat et bellum fratri indicit.
 
Militibus ad se transfugientibus facile eum prope [[Iericho|Ierichuntem]] vicit. Mox, pactione inter fratres facta, Aristobulus sibi regnum et summum sacerdotium assumpsit dum Hyrcanus privata vita contentum fore pollicetur. Ac fortasse pacta obsevasset nisi
==Fontes ==
*[[Dio Cassius]] libro tricesimo septimo ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'' cap. 15-16