Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Bassus" differant

Summarium vacuum
'''Quintus Caecilius Bassus''' ([[floruit]] 46-44 a.C.n.) fuit [[Eques Romanus|eques Romanus]] [[Pompeius|Pompeianarum]] partium qui anno [[46 a.C.n.]] sparsis rumoribus fictis milites a [[Sextus Iulius Caesar (quaestor 48 a.C.n.)|Sexto Iulio Caesare]], patrueli et legato pro praetore [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] in [[Syria (provincia Romana)|Syria]] abalienvit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Legato a Caesare [[Dictatura|dictatore]] adversus se misso, [[Gaius Antistius Vetus (consul 30 a.C.n.)|Gaio Antistio Veteri]] pertinaciter et feliciter circa [[Apamea (discretiva)|Apameam]] restitit donec anno [[43 a.C.n.]] [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]], interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet. Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.
== Fontes ==
* [[Appianus Alexandrinus]], libro tertio ''Bellorum civilium'' 312-315