Quantum redactiones paginae "Basileus" differant

Content deleted Content added
Non stipula
mNo edit summary
Linea 1:
{{Non stipula}}
'''''Basileus''''' (Graece βασιλεύς {{victio|βασιλεύς|βασιλέως|m}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]] βασιλιάς 'rex') fuit appellatio imperatorum [[Imperium Byzantinum|imperii Byzantini]] atque nonnullorum regum [[Cultura Mycenaea|Mycenaeorum]] [[Historia Graeca|Graecorum]]que. Appellatio feminina, '''''basílissa''''' vel [[Graece|lingua Graeca antiqua]] '''''βασίλισσα''''', et ad [[uxor]]es regum et ad reginas designandas adhibita est.
 
== Vocabuli origo ==
Quamquam [[etymologia]] [[vocabulum|vocabuli]] incerta est plurimi [[Linguistica|linguisti]] id minime originis Graecae sed revera [[Aetas Aenea|Aetate Aenea]] ex [[lingua|linguis]] mediorientalibus acceptum esse putant. Nomen ''basileus'' (''qa-si-re-u'') iam in tabulis [[Scriptura Linearis B]] inscriptis ex [[saeculum 13 a.C.n.|saeculo tertio decimo a.C.n.]], quae in tabulario palatino inventae sunt, reperimus. Initio ''qasireu'' fuit appellatio magistratuum superiorum provincias Mycenaeas administrantes. Hoc vocabulum postea significationem regis accepit, id quod iam in versibus [[Homerus|Homeri]] videre possumus, quamvis ibi non regem designet sed nobilem ducem.
 
== Imperium Byzantinum ==