Quantum redactiones paginae "Claudius Chiffletius" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
==De vita et studiis==
[[Discipulus]] [[Iacobus Cuiacius|Iacobi Cuiaci]], illustrissimi iurisconsulti, illustrissimi [[Avaricum Biturigum|Avarici]] fuit, antequam et ipse iura apud [[Universitas Dolana|universitatem Dolanam]] doceret. Simul et [[Res classicae|rebus classicis]] studebat : primus omnium artem quandam numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam [[Sebastianus Erizzo]] et [[Aeneas Vicus|Aeneus Vicus]] [[Italiane]] scripserant, [[Antonius Piso]] Francogallice), quae eo iamdiu mortuo a fratris nepote anno [[1628]] demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]] vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote [[Iulius Chiffletius|Iulio Chiffletio]] [[Typographia|typographice]] publicata sunt.
 
==Opera==