Quantum redactiones paginae "Claudius Chiffletius" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q2977189 sunt
Linea 1:
'''Claudius Chiffletius''' (Francogallice ''Claude Chifflet''), [[Vesuntio|Vesuntione]] natus die 14 Iulii 1541 et [[Dola|Dolae]] mortuus die 15 novembris 1580, fuit [[Iurisconsultus|iurisconsultus]] et [[Numismatica|numismatista]] Vesuntinus.
==De vita et studiis==
Discipulus illustrissimi iurisconsulti [[Iacobus Cuiacius|Iacobi Cuiaci]] [[Avaricum Biturigum|Avarici]] fuit antequam et ipse iura apud universitatem Dolanam doceret. Simul et [[Res classicae|rebus classicis]] studebat : primus omnium artem numismaticae antiquae ad tirones destinatam Latine composuit (nam [[Sebastianus Erizzo]] et [[Aeneas Vicus|Aeneus Vicus]] [[Italiane]] scripserant, [[Antonius Piso]] Francogallice) quae eo iamdiu mortuo a fratris nepote anno [[1628]] demum publicata in lucem prodiit. Dissertatiunculas quoque nonnullas de iure et adnotationes ad auctores antiquos (in primis [[Ammianus Marcellinus|Ammiani Marcellini]] vitam) reliquit. Omnia illa scripta Claudio iam mortuo sive a fratre Ioanne sive a fratris nepote [[Iulius Chiffletius|Iulio Chiffletio]] [[Typographia|typographice]] publicata sunt.
 
==Opera==