Quantum redactiones paginae "Principia et parametra" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
No edit summary
Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Linea 1:
== Ratio ==
Impetus theoriae principiorum parametrorumque est duplex. Si Chomskium sequimur, tot sunt universalia inter linguas, quae non sint necessaria ad systema linguarum intelligendi functionale construendum, ut [[Novacula Occami|hypothesis minime multiplicata]] limites structurae linguarum existere teneat,<ref group=nb>Vide subter ut de aliis theoriis pro existentia universalium, sicut origine omnium linguarum communi, legas.</ref> quare dicit Chomsky, "[[Investigator Martianus|Investigatorem Martianum]] rationalem variationes (inter linguas) credere licet superficialiores inventurum, et collecturum unam exstare linguam humanam modo cum dialectibus minoribus."<ref>Chomsky, N. ''New Horizons in the Study of Language and Mind.'' Cambridge University Press, 2000</ref> Quidquid sit ratio uiversalium linguisticorum, praeterea constat [[liber]]os suam [[lingua materna|linguam maternam]] temporis inopiae causa institutionisque nimis celeriter [[adeptio linguae|adipisci]],<ref group=nb>Chomsky et alii habet scientiam usus linguae maternae esse ''adeptam'' non ''doctam'' sicut scientiam e.g. mathematicam</ref> quae theoria [[paupertas stimuli]] appellatur. Si exstent principia omnibus linguis communia, fortasse centra in mente linguistica plurimis maioribusque regulis iam fixis formantur. Deinde libero sit minor labor de qualitate parametrorum modo finitorum arbitrari, eoque facilius quandam linguam adipisci possit.
 
== Exempla ==
Exemplum saepe datum est existentia [[subiectum grammaticum|subiectorum]] in sententiis omnium linguarum, quod principio tenetur. Linguae autem multae, sicut scilicet [[lingua Latina|Latina]], [[pronomen|pronomina]] subiectiva facile [[lingua pro-drop|omittunt]]. Secundum theoriam liberi sunt nati subiecta in sententiis necessaria esse iam scientes et inde est arbitrandum modo de qualitate parametri, quod subiecta manifeste explicanda esse mandat, quod mentibus fit fortasse modo aliquot sententiis auditis.<ref name=Carnie>{{cite book